Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

218 EKDKLYI OLTSZAGGYULESI EMLEKKK. tum. Quod satis poenae est, quia quo gloriosior fuisse videtur, eo miserius mutato statu vivere eo modo cogetur. 3. In quo statu comprehensus sit cel mu s princeps cum Polonis. An foedera mutua auxilia sibi invicem praestanda spectantia facta sint inter illos et principem, et quomodo se gerant Tartari erga principem. Ad hoc dixi suae matti. quod ante cancellario idem in­terroganti dixi. Nempe nulla esse talia foedera inter Polonam gentem et celsissimum principem et hactenus durante bello cum Moschco nulla auxilia Polonis data esse, meram saltem amicitiam esse sine ullis foederibus interpositis, talem nempe, quam vicinus vicino debet. Ceterum an foedera posthac spe­randa sint, me nescire. Hoc vero scire saepe ad cel mu m prin­cipem meare a rege legatos. Interim si privatum iudicium proferre deberem, vix videre me posse fore, ut sua cel^° se implicet aliquando tam turbidis Polonorum rebus in tanta confusione et discordia, quae in illo regno viget. Tartaros quod spectat, sat amice hactenus sese gesserint erga suam cel ne m. Eo ipso die cum a sua cel ne discederem, nuncium allatum est, legatos a chamo venisse in terram suae cel ui s, ideo suam celnem ex partibus Ungariae Eczedino se recipere voluisse in Transylvaniam ad regiam suam ibique legatos audire. Quid vero attulerint, nescire me, cum nihil litterarum a tempore discessus mei acceperim. Addidi fuisse etiam legatos Cozacos, qui cum admiranda submissione clementiam suae cel ni s ex­orarunt et praeteritorum veniam. Hos sua cel d o duriter prima fronte excepit, sed mora interposita mitius tractavit et dimisit. Misso suo homine ad Chmielnicium. ut cognosceret, quae meus animi ducis et an ista serio expetantur. Ille principis ablegatus me praesente nondum redierat. Quid iam attulerit, incertum mihi est. 3. An non constaret suae cel n i misisse Polonosad portam auxilia ab imperatore Orientali sollicitautes contra Moschcos et Cozacos cum hac persuasione moliri Moschcos et Cozacos suis progressibus restitutionem Graeci imperii, et quid obtinuerint a Turca, sibi enim certo dictum esse eo nomineo expeditam esse Polonis legationem. Resp. Nihil me audivisse suam cel ne m ista scire. Illud interim certum esse et in propatulo fuisse legatum Polonum apud portam, quid vero proposuerit, incertum esse. Si talia proposuerit legatus Polonicus, et si plausibiie argumentum vi­detur, dubitare me tamen 7 an persuaserit. Cum minus ex pro­gressu Moschci timere possit Turca restitutiouemGraeci imperii eo quod in Graecia tam firmiter stabilitam rem habet Turca, ut nunquam praesentibus Moschci viribus turbari possit. Deinde

Next

/
Thumbnails
Contents