Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok
216 ERDKLYI ORSZAGGYULKSI EML^KEK. facta est coniunctio aut armorum, aut animorum. Nec licuit etiam, cum Angliae protector tot domesticis turbis implicitus fuerit et negotiis, quae nonclum sopita sunt, cum Gallis. Ego interim (sic enim rex semper quamdiu mecum locutus est, in singulari numero locutus est) nisi ablegatum meum ad protectorem, qui etiamnum ibi subsistit et honorifice habetur, non tantum ut vetera commerciorum foedera confirmet, sed et nov;i superaddat, quibus propius communis boni rem attingamus, et quia seditiones domesticae ibi ferme sedatae sunt, ac pacis conformatio cum Gallis propediem speratur, spero propositi mei bonum eventum. Ista pro tempore renuncio celsissimo Tranniae principi, eidem quae porro fient non occultaturus. Cordi mihi nihil est, quam stadium boni publici et christiani populi transquillitas et libertas. Cuius deus mihi testis est. Si audire voluissent consilia mea christiani principes, quae ex hoc regno ipsis meo calculo suggerebantur, in pacificatione Monasteriensi longe firmiorem pacem habuissent et amoeniorem libertatem. quam qua nunc fruuntur. Sed cum praeterita facilius reprehendi possint, quam corrigi, quicquid in me situm erit, eo conferam, ut publica salus et dei gloria inde augmentum sentiat. Et hoc ipsum est, quo omnes vires intendam, et nulli operae aut sumptibus parcam. Nihil me movet aliud, quam dei gloria, et publica salus. Privata non est, quod operose curem. Nemo mihi, quod meum est, eripiet. Sedeo enim hic intra septa saxorum et montium, non tam facile me aliquis accedet ad eiiciendum me. Spectat alia animus, quam ut pro privata securitate, aut commodo tantam belli molem cogam. Quod eo fervidius curabo, cum in iisdem esse videam suam cel ne m Tranniae principem cogitationibus. Cum quo ut correspondentiae nexus in his omnibus magis aut magis stringam, omnem operam dabo, ac re ipsa ostendam. Ad secundum. Non possum alia via procedere. quam prius firmare pedem regni mei. Lubricum est et inane publica gestare, antequam privata bene stent. Ordinanda mihi prius sunt, quae intus in novo regno meo remedio opus habent: stabilienda ea quoque, quae foris ad muniendum regnum pertinebunt. His firmis omnia firma erunt, et feliciter procedent. Quibus firmatis, si deus vitam concesserit, cetera sponte fluent. Interim quod ad bonum publicum promovendum spectabit, rem cum aliis conferre nullo modo intermitt.am. A d t e r t i u m. Ut suae cel n i Tranniae principi voluntatis meae propositum declarem, aliam dicere non possuin, quam quod communis orbis concussio me quoque ad arma induenda cogat. Quocunque oculos vertimus, apparatus videmus bellicos. In tanto orbis motu me otiosum sedere non