Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok
Tertio duos regnicolas taugeutia rerum momenta indigautur. Quarto causae forenses in suum ordinem rediguntur. Q u i n t o edictorum publicorum series subjicitur. Quibus ea etiam, quae juxta propositiones nostras, in praesenti boc conventu in articulos concludenda fuerant, ut rerum occasio jubebat, inserere placiut, totumque opus in forma libelli pure conscriptum, domini et status trium ordinum regni Transilvaniae, et annexarum partium Hungáriáé nobis obtulere, demisse supplicantes, cum ipsi libellum publico calculo toties examinatum, jurium suorum et justitiae administrationi proficuum, et in omnibus clausulis consonum agnovissent. Nos etiam idem et omnia in eo contenta admittere et approbare, eisdemque et eorum baeredibus ac posteritatibus, pro legibus et consvetudinibus valiturum, authoritate nostra principal] roborare et confirmare dignaremur: cujus quidem libelli tenor sequitur in hunc modum. (Következnek az »Approbatae Constitutiones«, mely több kiadást érvén s könnyen hozzáférhető levén, lenyomatása nem tartatott szükségesnek.) Conclusio. Nos itaque, qui nihil prius potiusque habemus, quam ditiones nostras legibus et statutis aeque ac armis regere et defendere, accepto tali constitutionum systemate, votisque ac supplicationibus dnorum regnicolarum benevole exauditis, cum opus illud nihil nisi antiquis et recentioribus decretis, et juribus consonum experiamur, et rem earum cum legibus et sancitis prioribus, et recepta consvetudine, methodo licet diversa, usui quippe accomodation, contineat ; noil potuimus non illi assentiri ; imo quoad omnes continentias, articulos et puncta ratas, gratas et accepta habentes, pro dnis regnicolis et eorum posteris universis valituras acceptavimus, approbavimus, et confirmavimus, promittentes nos benigne, omnia in illis contenta tam nos ipsos observare quam per alios observare facere : prout acceptamus, approbamus, et confirmamus, harum nostrarum chirographo et sigillo nostro munitarum vigore, et testimonio literarum mediante. Datum in civitate nostra Alba Julia, die decima quinta Martii, anno domini millesimo sexcentesimo quiuquagesimo tertio, principatus vero nostri quinto. Spectabilibus, mgnficis, gnrosis ac egregiis Stepano Haller de Hallerkő, Küköllőiensis, Francisco Rédei de Kis-Réde, Maromarosiensis, Stephano Serédi de Görcsön, arcis et praesidii nostri Szathmariensis capitaneo supremo, et Kraszna ac Szolnok mediocris : Johanne Kemény de