Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)
Pótlék az Erdélyi Országgyűlési Emlékekhez
inclytae cancellariae suae hungaricae clementer demandare dignetur, quo expeditionem praetactarum literarum inscriptionalium maturet et jam nunc ad iteratam dni principis instantifim modo Sopronii expedito, ibidemque factam superinde resolutionem extradare non differat, Pro annuentia structurae lapideae circa arcem Sarospatak dnus princeps apud scram Mttem Suam et anno praeterito et Sopronii medio mandatariorum suorum obnixe laboravit, hactenus ea obtenta clementi oblatione, quod camera Scepusiensis super perlustratione eiusmodi structurae et fabricae ordinationem pro ulteriori Suae Mttis resolutione acceptura esset. Quod siquidem liucusque ob immensam curarum et occupationum Suae Mttis molem in suspenso relictum fuit, memoriae Mttis Suae repraesentandum esse dnus princeps voluit, ut jam decretum pro concipienda medio architecti idea et designatione moliendae fabricae, exindeque subsequenda relatione ad praefatam cameram Scepusiensem clementer elargiri dignetur. Qua ipsa occasione novum etiam illud propugnaculum, quod Sua Mttas in seriem et numerum aestimationis aliorum aedificiorum in futurum construendorum tenore novissimae inscriptionis arcis Sarospatak assumere gratiose voluit, aestimare possit. Non sine displicentia dni principis accidit, quod contentatio serenissimae principissae Catharinae Brandenburgicae ex parte eiusdem in dies protrahatur: cum suae cltdnis ea sit non postrema sollicitudo, animum tali cura exoneratum habere, dignetur Mttas sua suam Srntem et eos, quorum interest, clementer admOnere, ut postergatis quibusvis pro relationum cautelis justam sui contentationem paratis pecuniis et si res postulaverit, bonorum excisione fiendam acceptare, generalemque superinde quietantiam dare non differant. De sale nitro Mttas Sua s. Sopronii benigne se se resolvere dignata est, ordinaturam esse, ut capta informatione, quantanam copia liaberi queat, ad principis quoque usus concedi non difficultetur. In hoc etiam negotio sua Cltdo effectivam jam expectat a Sua Mtte annuentiam. Professores qui sub clientela dni priucipis in Transylvania degunt quam grandem passi sint in rebus et suppelectili ipsorum jacturam, ubi Scrmae Crae Mttis suae commissarius Paumgartnerus in mandatis accepisset, ut bona Norimbergensia, Ulmensia et aliorum rebellium quae tum temporis Ratisbonae asservabantur, coufiscaret, Scrmae Mtti Suae Sopronii etiam medio ablegatorum dni principis repraesentatum fuit: verum eo temporis sub ipsum comitiorum finem ob mul-