Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)
23. fejezet: 1637-1648 - Törvények és okiratok
Ad l m videtur bona cum commoditate et occasione consulendum principi, ut si effici non possit precibus et rationibus recensitis apud Turcam quatenus ~ aureorum annui census contentus sit, addat princeps etiam alia quin que millia, si aliquin tali pacto Turcam placare seque una cum provincia conservare poterit. Ad 2. et 3. apparet hinc secus esse quam aliqui opinabantur, provinciales esse principi contrarios partesque aemulorum apud Turcam fovere. Kivül, a Ferenczfi kezével: Propositiones principis Rakoczi. In diaeta Transylvaniensi, finita 15. Octobris 1637. Allatae Yiennam 12. Novembris 1637. (ad Nm. 58. A. 1637. Trannica. Ferenczfi írása.) b) 1637. oct. 20. Tudósítás a fehérvári országgyűlés lefolyásáról. Die hesterna sero ex diaeta seu conventu redii Alba Julia ; Dnem Vram mgficam informare volui de constitutione illarum partium. Praeterito die Jovis finita est diaeta, isthic tarnen nulla alia propositio fuit : quam Turcarum imperatoris, vesirii kaymekam, et reliquorum nonnullorum vesiriorum literae, ac de nunciatis dni Toldalaghy. Postulans tarn a principe, quam a provincia synceram et obedientem fidelitatem , ac consuetum tributum ab antiquo solitum quindecem millia aureorum. Causam dant : quod princeps a populo provinciáé exigat ac percipiat illos 15 mille aureos ; et quod 5 mille hactenus pro sese reservaverit. Secundum. Quod ad dies vitae solummodo concessum fuerat Gabrieli Bettlen ob praestita servitia. — Item : quod tradiderit novem castella cum praesidio fortalitii Lippa, imperátori Turcarum potentissimo. Praeterea : quod exercitui Turcarum imperatoris ad Hutin constitute multum annonae subministraverit , armis minitando, quod si ad ista non accesserit. Provincia superinde deliberationem habuit constituendo, ut 10 millia aureorum inferant et administrent cum aliis muneribus jam statim. Et siquidem repertae sunt parentis moderni imperatoris literae, et etiam ipsiusmet huius imperatoris , quod nimirum.