Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

21. fejezet: 1630 - Levelek és okiratok

h) Ferdinandus stl>. Magci, egregii et nobiles fideles nobis (lilecti. Merni­nisse fidelitatem vram non dubitamus, qualiter superioribus annis ad avertendas calamitates ac miserae plebis ruinam praeveniendam ad humilem et instantem supplicationem vram et aliorum septem comitatus Ungariae superioris, una cum civitate Cassoviensi ac confiniis, necnon et oppidis liberorum Hajdonum in iisdem comitatibus existentibus, certis conditio­nibus ad dies vitae serenissimo Grabrieli Bethlen principi Transsylvaniae concesseramus, atque ut regressus ad matteni nram securior foret, non solum comitatus ac confiniarii Hajdo­nesque liberi, sed et universi status Transsylvaniae partim jure jurando,partim reversalibus assecuraverant, statim a morte dicti principis,ad obedientiam ac priorem subjectionem nram reditura omnia, quae vigore dictae commissionis principi data erant. Cum igitur ita Deo visum sit, ut dictus princeps Transilvaniae hu­manae mortalitatis sortem adiret, ac proinde eo ipso vigore saltem compactationis ac jurisjurandi ad sacrae coronae et consequenter nrae mattis possessionem redieritis. Idcirco certos commissarios nostros quamprimum ad vos expedire consti­tuimus, reverendissimum nempe Joannem Pyber episcopum Agriensem, spectabilem ac magcum comitem Melchiorem Ala­ghy, judicem curiae nostrae regiae in Hungaria, magcum Stephanum Osztrosith de Giletincz consiliarios nostros, mag­cum item Stephanum Nyary de Bedegh necnon egregios Cas­parum Ordody ac Sigismundum Pechy camerae nostrae Hun­garicae consiliarios, ut juxta instructionem a nobis datam cer­tam administrationis rationem ineant, ut ad quietem et tran­quillitatem illarum partium omnia oportuna exequantur, nos enim subditorum quiete ac obedientia, regiminis nri foelitci­tatem metimur. Interim vero dum comissarii in unum c nve­niant injunximus praefato fideli nostro comiti Melchiori Ala­ghy, ut rebus nomine nostro illinc praesit, ac Cassoviam sese conferat, ut illinc opportunius invigilare possit, ad quietem et tranquillitatem illius provinciae conservandam. Denobis autem fidelitates vestrae sibi certo polliceantur, absque ullo armorum motu. quiete et paterno affectu vos gu­bernandos, si (prouti debebitis) sponte ac obsequenter ad obe­dientiam redieritis. Gratia et clementia nostra caes, et regia, vobis in reliquo benigne propensi manentes. Datum in civitate Enczerstorff die ultima mensis Novembris Anno domini millmo sexcent. vigestmo nono. ErdGlyi Orszaggyiilesi Emlekek. IX. 5

Next

/
Thumbnails
Contents