Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

periculo eximi queat et possit. Factum iu eo M. V. S. rem iu­primis clomino deo gratissimam, augustissimo suo solio et regimini convenientissimam, a dominoque nostro gratissimam aliis etiamM. Y. S.fidelibus omni occasione pro virili querendam, in eternumque depraedicandam. De bis porro M. Y. S. tum ex literis domini nostri gratiosissimi, ex annexa signatura nostra uberius se se informare dignabitur, quarum tenor ut benigne inspicere, gratiose ruminare, nosque optatissima cum resolu­tione ad dominum nostrum gratiosissimum quantocius remit­tere clementer velit, quam bumilime suplicamus. Signaturae vero literis annexae tenor t a 1 i s e s t. Licet Sacratissime Imperator domine domine clemen­tissime, dominus noster gratiosissimus in literis ipsius, Ma­iestati Yestrae per nos exhibitis M. Y. Sacratissimam om­nimode sineque defectu informare annisus fuerit, extra illa ta­men nonnulla alia etiam nobis coram Maiestate Yestra Sacra­tissima humiliter repraesentanda iniunxit. Ea autem haec sunt. Cum dominus comes Stephanus Bethlen non saltem c regno sese subduxerit, et ad Turcas abscesserit, verum omnem insuper moveat lapidem, ut vi rem gerere hostiliterque Tran­sylvaniam invadere queat, necessario ex parte etiam domini nostri gratiosissimi requiritur, ut omnimodo sese praeparare, hostique suo, si inchoato is opere explere (?) contenderet, resi­stere possit; ad quod dextre tractandum et usurpandum ne­cessario requiritur post deum. Primum quidem, ut non saltem hungaricum ubicunque in regno Hungariae commode fieri poterit, verum extraneum etiam, signanter polonum conducere eidem liceat militem. Deinde vero ut Maiestas Yestra Sacratissima de ista re aliquam efficacem intimationem admonitionemque ad portam ottomanicam benigne facere dignetur, ne videlicet subdito Maiestatis Yestrae Sacratissimae, qui non data poena sine omni causa clam ex regno Hungariae profugit, auxilium ali­quod illinc suppeditetur, atque ita pacis turbandae ansa ex hinc praebeatur. Denique etiam, ut in Hungaria quoque de hoc negotio suo modo inclyti status et ordines per M. Y. S. gratiose requi­rantur una cum oppidis hajdonicalibus ultra-tybiscanis, ne ali­quid attentant, seseque talibus, qui tam Maiestate Yestra S. quam legibus patriae, charitateque christiana postergatis ni­mis illicita, christianoque indigna acceptant, adiungere quovis­modo et praetextu vel tales consiliis fovere, aut eosdem qua­litercunque promovere praesumant, donec regnum M. Y. Sa-

Next

/
Thumbnails
Contents