Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

aufferri, redimique possit. Hoc etiarn per expressam addito et declarato, quod Munkachium nunquam ullo sub quaesito co­lore aut praetextu ad Transylvaniam applicabit, applicareque et incorporare clam vel palam iutendet. Subditis suae Mattis exinde non nocebit, neque profugos et malefactores illuc re­cipiet. S e p t i m o. Dominus princeps oppidum Maad relictae condam dtii M^lchioris Alaghy remmittat possidendum cum omnibus pertinentiis et proventibus sacra quoque sua Mattas collationem per dnum condam imperatorem Rudolphum II-dum parenti dni principis factam, clementer confirmare ratificare­que dignabitur in omnibus punctis et clausulis, totumque et omne jus suum in perpetuum dno principi et fratri ejus do­mino comiti Paulo Rakoczy judici curiae regiae successoribus­que et posteritatibus ipsorum utriusque sexus universis confe­ret cum evictione sufficienti non obstante eo etiam si cuipiam bona Regecziana Mattas sua jam inscripsisset. In casu autem mortis dominae Alaghianae statim et defacto praesente vice­comite aut uno judice nobilium et jurato assessore cottus Zempliniensis propriis authoritatibus dominus princeps prae­dictusque frater ejus et haeredes vel successores eorum, prae­dictum oppidum Maad cum omnibus pertinentiis, sub suis ve­ris metis et antiquis limitibus de jure et ab antiquo ad illud pertinentibus apprehendere possint et valeant. Pro firmiori autem successione praedicta domina Alaghiana statim et de­facto duos colonos, unum pro domino principe, alterum pro dno comite Paulo Rakoczy cum pertinentiis ad easdem domos coloniales pertinentibus in dicto oppido Maad tradat, sine ta­men praejudicio educilli et macelli. Et insuper eos assecuret, quod nihil ex bonis et pertinentiis oppidi ejus abalienabit, ne­que eadem bona desolari aut deteriorari permittet. Ea vero quae dna vidua propriis pecuniis per se vel cum dno marito suo coemisset, maneant eidem et successoribus legatariisque integra. 0 c t a v o. Ad benignam Mattis suae caesar. et regiae reqnisitionem dnus princeps serenissimae principissae Bran­denburgicae, omnes res ejus mobiles et clenodia in arce Mun­kachiensi et alibi existentia statim post permutationem diplo­matum restituet. De debitis vero qnae principissa dno principi in pecunia parata mntuo dedit, vel de quibus obligatorias ha­bet, sicuti et de summa inscriptionis pro arce Fogarasiensi (defalcatis tamen ex ea si quae principissa aliis inscripsisset) et de proventibus ejus, arcisque Munkachiensis hucusque per­ceptis, acceptatis necessariis, snmptibns qui interea ibi facti sunt intra spacium decem mensium eam contentabit. Si quae

Next

/
Thumbnails
Contents