Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

intendit, liuic quoque regno suae Hungariae, de ea prospectuni benignissime esse vellet, antequam anno superiore, ad res sacri romani imperii componentes, ad indictum principibus ejus conventum Ratisbonam proficisceretur, publicatis primum in hocque regno comitiis, quietem publicam stabiliendam sibi clementer proposuit. Quibus etiam ex animi sententia confec­tis, cum jam imperialia negotia agerentur, insperatam turba­tae hic interim pacis famam graviter accepit. Nihilominus, ut miserae plebis calamitati et oppressionibus parceretur et ex­pectam saepius rebus in Hungaricis clementiam, Sua S. Mat­tas liquido ostenderet. Ad haec nostra etiam et nonnullorum fidelium ministrorum et consiliariorum suorum humilima in­tercessione et precibus clementer adducta, annuere dignata est, pacem cum illmo principe Tranniae dno Georgio Rakoczi par­tium regni Hungariae dno et Siculorum comite, nos per ami­cabilem tractatum experiri, elargita nobis ad id benigne suffi­cienti quoque plenipotentia, sperans omniuo Sacr. S. Mattas expertae toties hujus suae clementiae, condignam rationem, praefatum dominum principem habiturum, pacemque hanc et tranquillitatem sancte observaturum. Itaque nos post varios ultrocitroque habitos cum dicto d. principe tractatus, in hanc, quae sequitur, devenemus pacis et concordiae conclusionem. Primo. Quoad dni principis personam, teneatur d. princeps, peracta hic pacificatione, honorificam legationem cum donis congruis, in recognitionem obsequii et ad hanc pacifica­tionem confirmandam, Yiennam ad Suam M. expedire, eam­que decenter complacare. S e c u n d o. Domiuus princeps. fide christiana mediante, firmissime promittat quod nunquam contra Mattem suam, augustamque domum Austriacam ac ditiones suae Matti, suc­cessoribusque ejus legitimis subjectis, arma vel hostiltatem ullam, sub quovis quaesito colore ac praetextu movebit, neque erga suam Mattem male affectos juvabit, neque ullam cum ip­sis correspondentiam habebit, Turcas et Tartaros, aliosque regni aemulos, contra regnum Hungariae et alias ditiones christianas non concitabit, neque evocabit, militemque pro­prium aut extraneum, in suae Mattis ditiones non introducet neque intromittet, consilia noxia, contra Mattem non agitabit, quinimo noxias aliorum ad turbandam pacem, statumque tran­quillum suggestiones et sollicitationes authoresque illarum, in signum syncerae erga bonum publicum affectionis, suae Matti manifestabit. Idem quoque a parte suae Mattis fiet. T e r t i o. Siquidem d. princeps Patakini in posterum non habitabit, praefectos et officiales ibidem, regni Hungariae nobiles possessionatos intertenebit.

Next

/
Thumbnails
Contents