Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

21. fejezet: 1630 - Levelek és okiratok

1630. DF.CZ. 1. 147 XVII. 1630. decz. 1. Jelentés Rákóczy hadi készületeiről. Splis et magnifice ac generosi domini patroné amici et collegae observandissimi. Servitiorum stb. Cessavimus hactenus a scribendo, sicut et novi principes vinculo initarum per mutuum colloquium in­duciarum adstricti in materia subministranda. Nunc eftluxo pene jam tempore praefixo, quod est quinta dies Decembris, comitiisque Transylvanicis inchoatis, Rákóczi non levibus spei fulcimentis, utpote favore multorum numero militum, subsidio Haydonum et quod maximum prouti fertur Turcarum ope ac voluntate, imminet Transylvaniae de principatu fere securus. David Zoliomi cum mille circiter equitibus, Debreczini est ab aliquot diebus, Hay donibus intentus, quorum e singulis oppidis selectissimos non plures tribus quatuorve secum in Transylva­niam in signum et ostentationem eorum fidei sibi adstrictae et obligatae assumet Rakoczius, reliquis domi ad tutandum sua relictis. Aliquos insuper, quorum fides ei suspectior fuerat, Varadinum in custodiam interea abductis. Uxor ejus Patakini omnia, quae obsidionis sunt, magno studio parat. Transfugia jam a nostris incboata, ductores quidam e campestri militia, Joannes Kowacb et Joannes Racz cum equitum suorum turma, Rakoczy partes secuti sunt, sollicitantur et reliqui ; nec dubium brevi plures id ausuros, nisi nervo belli, qui pecunia est, ad­stringantur. Vulgatum apud omnes Rakoczium acquisito prin­cipatu, Septem comitatibus manus injecturum, hoc enim pacto Turcae favorem sibi conciliasse perhibetur. Proinde quantum intersit reipublicae et suae mattis dni nostri clementissimi re­quisita gliscendi malo accomoda in tempore curare palam est. Quod reliquum de personis, quae molimina Transylva­norum expiscentur precio conducendis juxta requisitionem inclytae camerae die 22. Octobris factam, dedimus operani sedulo. Sed non diffitemur defectum idonearum, praesertim ultra Tybiscum. Quantum nihilominus in nobis erit faciemus inclytam cameram, si non occulta causarum, saltern eventus rerum in tempore scire, quanquam brevi omnis conatus Tran­sylvanorum et Rákóczii in . propatulo erunt. In reliquo splm ac mgcam et generosas dominationes vestras diu felicis­sime valere dedideramus. Cassoviae, die prima Decembris Anno 1630. P. S. Finiveramus, cum supervenit nuntius Stephanum Betthlen seniorem nolle cedcre Rakoczio et conscribi mili-

Next

/
Thumbnails
Contents