Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
21. fejezet: 1630 - Levelek és okiratok
tiamus, videntes tarnen imminens earundem ex eo periculum, amore gentis nostrae inductus, cum praesentibus D. Yras, requirendas esse voluimus. Et primo quoque negare non possumus nos modernam principis ipsorum mutationem invitos intellexisse, scientes pro certo mutationem omnem periculosam esse. Quo facto, non solum potentissimos duos imperatores, inter quorum potestatem exigua liaec gens nostra posita est, commoverunt Yrae D. v"i'um aliorum quoque minus decorae et inordinatae dignitatis cupidinem causarunt. His nihilominus relictis non possumus cupere, quod jam Dom. Yrae post depositionem unius principis, alterum elegerint, attamen de tertío principe quaestio est inter Y. D. et ideo solum nunc quoque convenerint. In quo licet videantur V. D. liberam electionem praetendere, sed, bona venia loquor, qualis est ista libera electio, cum is, qui intra spatium trium mensium tertius princeps D. V. cupit esse, principalem regni portam jam occupavit, armis conditiones praescripsit et unam provinciáé partem possidet et sic vult eligi. Bonum est itaque intelligere Dom. V. Rákóczium S. Romanorum imperátori, dno nostro cleme m o, corporale juramentum praestitisse ac ejusdem subditum esse, sine cujus facilitate et permissione se ad hoc, quod intendit, nullatenus movere potuisset, praecipue servitores suae mattis dni sui clemenmi ab eadem abjurando, sibique devincendo et contra illos concitando, cum quibus sacrma Romanorum imperatoria mattas, dnus noster clemenmus confoederata erat, assecurando eos, ut nec per se turbabit, nec per suos turbari permittet. Cum itaque tali ratione dnus Rákóczy, tam contra autkoritatem et diploma suae mattis caesareae, quam vero statuta regni plurimum impegit, rogamus amice D. Y. perpendant penitius, quid faciant, nam esto, secure sibi persuadere possint D. Y. imperatorem Romanorum dnum nostrum clementissimum nolle liberam ipsarum electionem impedire, sapienter tamen judicare poterunt, utrum sua mattas caesarea ad inculpatam honoris et existimationis suae tutelam non sit obligata. Unde si afílictam gentem nostram, aut D. Y. dulcissimamque patriam ipsorum aliqua pericula comitabuntur, cui alteri, praeterquam sibi ipsis imputent, non videmus. Nec parum metuimus, ne ubi cum domini Rákóczii respectu, sibi ac patriae suae quietem et tranquillitatem quaerere vellentl). V. ibi contrariam inquietitudinem inveniant. Nam si quam mutatio dnae principis causavit difficultatem, solaque cessit principatui, non desunt modi, quibus D. Y. dnum nostrum clemenmum in realitate informare v possent, quo Sua M. C. clemen m e intellecto, ne dubitent, cum