Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

tiones fierent ad principem, exinde nianifeste apparere, quod liostili animo intenderet esse contra Caesaream Mattem, quae tamen aperte contra rei veritatem sunt. Cnm tamen sua serenitas in testem vocet Deum et con­scientiam suam, quod post transactiones cum sua Matte a quoquam venissent ad se, qui contra suam Mattem nociva tractasset. V e r u m Nuperrime insperato a rege Sueciae venisse legatum Ferenczback, cujus adventus forte etiam prius innotuit suae Matti. Eum tanquam legatum ex usitato jure gentium a se ar­cere non potuit, neque ablegare, verum legationem ejus perci­pere voluit. Praesertim cum ea sit persona, quae aftinitate ac vinculis sanguinis sibi multum conjunctus est. Prout etiam sua serenitas liberum principem se agno­scens et libere se hic posse agere, quod nemo illi tale quid prohibere posset. Sic demum postquam intellexisset causam adventus sui et juxta instructionem sigillo firmatam penes credentionales litteras postulata regis proposuisset; noluit omittere princeps, quin suam Mattem de iis informaret eaque communicaret. Unde animadvertere potest sua Mattas num falso con­ticti rumores sint illi de sua serenitate sparsi. Nullam siquidem sua serenitas intentionem aliam habet, quam ut veram et justam sinceritatem erga suam Mattem et ad sanctae pacis conservationem re ipsa declarare posset; qua in re in posterum quoque nihil permittet fieri. Praesertim si hinc occasio et causa non praebeatur ad hoc ipsum. In futurum etiam si quid simile inaudierit et liabuerit sua serenitas, non intermittet suae Matti communicare. Ea vero fiducia fertur et sua serenitas erga suam Mat­tem, quod synceram inclinationem habens erga almam pacem ejusque conservationem, caesareum benignum affectum erga suam serenitatem declaratura sit. * * * Descripta paria litterarum, quae in diversorio habentur, quem V. Mattas deputatura est, relegentur, ex quibus sua Mattas quaelibet intellectura est. Et majoris confidentiae argumentum ut sit, prae mani­bus liabentur etiam, qualianam responsa dederit sua serenitas ad praetensiones et postulata regis Sueciae. (A »Jaszai-fele gyujteine'ny«-b6I. Nemz. Muz.).

Next

/
Thumbnails
Contents