Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
b) Bethlea a csdszarhoz. Sacra Caesarea Domine Licet rnihi is semper animus, eaque voluntas a constitutae cum Matte Yra pacis hujus initiis fuerit, ut constantis sincerique affectus mei Yoluntatem eo pacto declararem, quo non aliud. quam publicae tranquillitatis studium. pactorumque cum Matte Yra et vicinis quibusque observationem mihi cordi esse palam aperteque omnes intelligerent, ad quod propositum cum actiones meas hactenus direxissem, meque eo in statu a divina bonitate collocatum intelligerem, ut praeter eum, qui secreta cordium scrutatur nulli alii rationem a me reddi debere aequo jure arbitrarer, tamen sinistras aliquorum suspiciones, inanisque diffidentiae rumores apud quosdam viguisse intellexi; qui legationes quorundam regum et principum contra Mattem Vram institutas huc accessisse falso rumore cum sparsissent, me etiam hostilia moliri apud quosdam disseminarunt. Quod quam alienum ab instituti mei rationibus sit, quamque falso confictae hae res nihil aliud, quam publicae quietis perturbationem spirent, quivis sani judicii facile considerare poterit: cum testem Deum ipsum et conscientiae meae candorem habeam, a conclusae pacis hujus tempore, nullas a quibusvis contra Mattem Yram legationes ad me missas esse, neque ullum mecum quidquam adversus eam egisse, cum in siguum bonae confidentiae de iis Mattem Yram omni mora posthabita edocturus fuissem, uti hoc etiam tempore praetermittendum minime putavi, quin Mattem Yram certiorem de liis ipse redderem; nimirum magnificum Wolmarum Farensbachium, a serenissimo rege Sueciae ad me missum inexpectatum improvisumque, cum nihil antea de eo priusquam in ditiones meas pervenisset, accepissem, decima octava hujus mensis May huc appulisse, qui penes litteras credentiae redditas cum ex authentica instructione quaedam exhibita mihi exposuisset, per hunc dem et internuntiun meum Matti Yrae ea statim eque fideliter referenda in mandatis dedi; ex quo perceptura, institutique mei rationes benigne judicio suo ponderatura erit, meque non aliud, quam caesareae et regiae personae augustissimaeque ejus domus et publicae quietis commoda, vicinorumque gentium tranquillitatem in animo liabere palam aperteque agnoscet. Quae cum ita sint, Mattem quoque Yram ea sapientia, tali pictate. tantaque insiguis judicii laude praeditam, non