Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
tori eitlem Thurzo inscripserat in duodecim niille tlorenis Hungaricis. Pro quibus Lis omnibus bonis benigne Mattas Yra Sacrma contentavit viduam dicti comitis Thurzo centum utpote millibus Hör. Hung. Bona vero Tarczalensia sua celsitudo redemit optima moneta a dominis Rakoczi octuaginta quinque millibus noniligentis et quinquaginta ilorenis Hung., prout litterae superinde emanatae dictant. Bona autem Keresztúr a Stepbano Tekely et totidem bona moneta redemit quadraginta millibus tlor. Hung, super quo litterae etiam extant. Item pagum Tordas, non ita pridem tribus millibus Üorenis Hung. His itaque omnibus in unum comportatis, faciunt ducenta, sexaginta duo millia ac noningenti et quinquaginta Hören. Hung. Et baec sunt, quae M. V. S. bumillime, benignis spectanda oculis detegere debui. Quoad reparationis dictae arcis modum : Clementissime Imperator aliud dicere non valeo, praeterquam, quod sua celsitudo arcem propugnaculis, forti et communi muro in quantum situs loci permiserit, munire et cingere velit. Si vero (quod Deus avertat) eidem quidpiam bumanitus contigerit, teneantur successores etiam et legatarii sui restaurationem continuare. Quantum autem id expensarum requirat, certo constare non potest, ex situ tarnen loci facile conjicitur non exiguos ad id requiri sumptus. Si autem in bis Matti Yrae Sacrmae aliqua difficultas sese offerret, dignetur benigne vel bac gratia adesse, ut niinirum exclusis propositis conditionibus, absolute in quadringentis millibus tallerorum imperialium praefata arx cum bonis annexis inscribatur. — Patiatur benigne, dnum meum clementissimum gratioso Mattis Yrae Sacrmae affectu et benevolentia frui, cum et alioquin ad manifestandam bonae intentionis inclinationem, nominisque boni conservationem intendat praeter omnem obligationem locum ilium fortiticare data occasione et munire. Quod ad tricesimarum negocium attinet ; officiales quidem suae celsitudinis in ditionibus eiusdem secundum tractatus Tokaiensis conclusionem, econverso tarnen Mattis Yrae Sacrmae exactores non curatis tractatus eiusdem continentiis plenarie, prouti antea, exigunt nou levi quaestum exercentium damuo. Requireretur proinde desuper certa ordinatio, quae utrinque observaretur.