Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

KRDKLYI 0RS5!AGGYUI-KSEK. posterum ausa et occasio praesciudatur actionibusque ministro­rum nostrorum modus praescribatur. Similiter et quoad praefati regni palitini vezirio Budensi datam resolutionem benigne de­mandavimus, uti prout res acta esset, Dil. Yrae ipse palatinus diffuse perscriberet, neque dubitamus, quin ea moderatione processerit, ut contra Dil. Yram minus sincere, aut Transylva­uiae ipsi quippiam in praejudicium et detrimentum haud qua­quam egisse comperiatur, proindeque de ipso bene contentam futuram, et in iis quae beneficio mutuae conjunctionis et foe­derum conservandoruni stabilimento deservitura sunt, Dil. Yram ut inviolabiliter colantur observenturque sincero affectu procuraturam, quod ipsum ut ex parte subditorum quoque nos­trarum constanter praestetur, nos omnino procuraturos offe­rimus. In reliquo Dil. Yrae firmam valetudinem et prosperi­tatem comprecantes. Datum in arce nostra regia Pragensi die 22. mensis Octobris. Anno Dni 1627. Kiviil: Fereuczffi kezdvel: Principi Bettlen. De Lustrier et aliis. (A »Jdszai-fele gyujteraeny«-bol. Nemz. Muz.) c) Bethhlen Gdbor lcoveUml adott hirdlyi vdlazz fogahua ndnya, 1627. november 1-jerol. Sacratissimae caesarea regiaeque Mattis et dni nostri clementissimi nomine egregio Gregoris Ormankeozi serenissimi principis Grabrielis sacri Romani imperii et Transylvaniae principis etc. secretario ac ad praefatam suam Mattem able­gate internuntio significandum. Praelibatam suam Mattem benigne et sufficienter intellexise ea, quae ex ordinatione et praescripto praetitulati principis exposuit illaque singillatim etiam scripto coniplexus suae Matti exhibuit, ad eaque punc­tatim subsequenti modo sese clementer resolvit et declaravit. Primo quidem quo ad accusationem et querimoniam contra agentem suae Mattis Constantinopolitanum Sebastia­num Lustrier, quandoquidem peculiari scripto et exaratis ad suam Mattem litteris serenissimus princeps fusius ea comple­xus sit, sua Mattas quoque scripto suae Serenitati responsum dare dignata est: quod quidem suae Mattis responsum per ipsum internuncium suae Celsitudini exhibendum erit. Quod ad petitas patentes litteras et alias recommendatio­nes pro nepote suae Serenitatis comite Petro Bethlen, qui nunc Lugduni Batavorum studiis operam navat, ad diversos Euro-

Next

/
Thumbnails
Contents