Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
Religionis liberum exercitium. Anno 1627. Per commissarios s. M. petitur liberum Cassoviae juxta conclusionem, ubi etiam in domibus privatis exercitium prohibebatur. Concluditur idem per commissarios utriusque partis, ut scilicet et Cassoviae liberum sit religionis exercitium; quae etsi in praesentia principis Bettlen minime fuit impedita, curabit tamen ne post hac quoque impediatur, ut patet ex: Se • quuntur articuli etc. D e m i 1 i t i b u s. Instabatur per commissarios s. M. ne milites principis insolentias inferant ditioni suae Mattis; et ita resolvitur, ut patet ex: Sequntur articuli etc. Collatiohonoris supremi comitatus, etbonorum per defectum et notam. Postulatur per principis Bettlen commisssarios, ne bona ad coronam devoluta et honores comitatus in cancellaria suae Mattis expediantur contra diplomata. P. commissarios suae M. in collationibus bonorum non esse offensum principem. De collatione tamen supremi honoris comitatus nulla in tractatibus facta fuit mentio specifica. Si tamen sua Mattas baronatuum officia in his comitatibus conferre potest, quidni et titulum supremi comitis quod conferre proprium est regis; non est igitur contra diploma, si tales honores condidit sua Mattas. Contra haec pars altera dicit, quod licet de collatione supremi honoris comitatus nulla in diplomatibus specifica mentio habaantur, cum tamen sua Mattas 7 comitatus plenaria gubernatione et juriusdictione contulit principi, quicquid sua Mattas sibi expresse non reservavit, id totum pertinet ad principis plenariam gubernationem et jurisdictionem. Talis est collatio honoris comitatus. Ego etc. Contra commissarios s. Mattis conferre bona et honores comitatuum regiae est dignitatis et authoritatis, quam adeo autem sua Mattas sibi reservavit, ut ne titulo quidem ejus ullum uti posse patiatur. Nihilominus propter bonum pacis, collationem bonorum ad coronam devolutorum concessit principi non tamen ita absolute, ut sibi quoque autoritatem conferencli non reservasset; et praemissa concessio ita est intelligenda, si ni-