Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

utrinque exportantur, idque sufficientibus testimonialibus com­probatum fuerit, nulla decima solvatur. 4. Exactio tricesimae pariter in ditione suae Mattis et principis exigatur. 5. Ad praecavendas vero fraudes et dolos cum fere omnia vina partium regni superiorum in ditione principis crescant, eaque vel per ipsosmet, ad quos pertinent, vel medio aliorum exteris vendantur tunc tricesimatores quidam suae Mattis con­svetam tricesimam exigant, verum tamen integra medietas tri­cesimae principi, altera medietas s. Matti cedat. Idque trice­simatores singulis angariis ad cameram Scepusiensem adminis­trare more solito debeant, partemque principis conservator ar­eliivi Cassoviensis ad id certificatus levet Eperjesini. A d h a e c r e p 1 i c a c o m m i s s a r i o r u m s. M a 11 i s. Ad 1. Annuunt, ut cum s. Mattas 7 comitatus cum pro­ventibus et redditibus fiscalibus plenaria cum juris dictione et gubernatione concessit principi, percipiat etiam decimas in sua ditione suae Mattis. Ad. 2. Punctum hunc rejiciunt simpliciter. Ad. 3. Contenti sunt, et debet ita fieri. Ad. 4. Contenti sunt, et ut ita fiat, instant apud prin­cipem. Ad 5. Eesponsum est, ut de vinis, quae in ditione princi­pis proveniunt, educunturque quaestus gratia extra regnum, sol­vatur integra tricesima suae Matti, cujus medietas cedat prin­cipi, per conservatorem archivi camerae ScepusienSis perci­pienda Cassoviensemque cameram deportanda. • Conclusa per commi ssar i os p os t h aec u tr iu s­q u e p a r t i s Ut de vinis in ditionem principis transvectis e regnoque sive statim, sive successu temporis ex locis depositionum eductis (luo floreni in tricesima solvantur, quorum medietas cedat suae Matti, medietas iterum principi Bettlen, percipiantque tricesi­matores suae Mattis in talleris singulum pro fl. 1. den. 20. quae medietas administretur ad manus administratoris proven­tuum suae Serenitatis. Rationesque postquam administratori suae Mattis sunt praesentatae, praesententur post conservatori archivi ad revidendum et calculandum. Ut de bobus, vinis ali­isque mercibus et ditione principis eductis vel inductis ad pro­priosusus sufficientibus literis testimonialibus id comprobando, nulla utrinque tricesima solvatur.

Next

/
Thumbnails
Contents