Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

11. Petita simt 30000 flor. responsum est, non fuisse hac de summa mentionem in pacificatione, quin sublatum in tractatu Posoniensi. 12. Indurati principis commissarii postulata commissa­riorum s. M. nolebant complanare; ac proindi commissarii s. M. causam suam appellavere ad deum, cujus dextera si quid gravius regno Hungariae et patriae charissimae obtigerit, non sua Mattas, quae nullain ansam unquam belli dedit, quin po­tius indesinenti cura et studio pervigili innumerabilibusque fatigiis et expensis pacem bello praeposuit, et coram deo ac "hominibus excutata in causa esti, et quod ipsi quoque omni visu allaborarunt, ut commissio ista debitum finem pacisque continuae incrementum assequatur. (E ponthoz oldalt jpqyezve: NB. Protestatio commissariorum suae Mattis contra Bettleni commissarios). 13. Hoc audito principis commissarii, resolverunt sesta­tim et concluderint de postulatis. 14. Omnibus conclusis exceptum est juramentum a sup­remis comitibus comitatum. Deinde a capitaneis liberorum Haydoriun, quorum, qui scilicet juraverunt, omnium nomina ascripta $unt. Reversales pariter a septem comitatibus et oppi­dis haydonicalibus acceptae. Civitas quoque Cassoviensis in re­ditu adjurata est et reversales dedit. (Oldalt e ponthoz: NB. De juramento et revarsalibus). Ex punctis conclusionum. Punctum 7. Modalitas restitutionis bonorum fuit talis: Princeps dedit terminum Cassoviam, ad quem priores posses­sores bonorum vigore assecuratoriarum principis restituendo­rum, vel eorundem haeredes per se, vel suos homines ibidem compareant, quo etiam princeps mandata ad modernos bono­rum possessores sonantia transmittet ad manus praefecti ca­merae Cassoviensis, quibus injunget possessoribus, ut bonaper suam Serenitatem iliis inscripta tam in 7. comitatibus, quam reliquis ditionibus s. M. existentia (qui scilicet aliter medio tempore de bonis suis non convenerant) mox et de facto resti­tuantur. Quorum singuli mandata pro se expedita ad se se re­ceperunt, assumptoque penes se vicecomite aut vero judice 110­bilium ejusdem comitatus, ubi talia bona adjacent, exhibeant, et ad restitutionem commoneant possessores, qui si fecerunt, quod mandabatur, bene quidem; alioquin priores possessores vel eorundem haeredes etiam ipsis restituere nolentibus pro se bona sua recipere et possidere valebant.

Next

/
Thumbnails
Contents