Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

420 KRDKLYt ORSZAGGVri.ESEK. suae Serenitatis ne in possessione Somogy in intertentione con­cionatoris helvethicae religonis ac templi usu incolae ejusdem loci impedirentur, ad primum talis complanatio facta est, ag­noscere dominus commissarios suae Mattis quod exercitium catholicae religionis in praesentia suae Serenitatis minime im­peditum fuisset Cassoviae, et ne deinceps quoque impediatur, suam Serenitatem curaturam. Secundum autem taliter compla­natum est, quod nimirum praelibata possessio Somogy ad il­lustrissimum et reverendissimum dominum archiepiscopum Strigoniensem pertinet, eundemque sedulo curaturum esse, ne per possessionis suae incolas contra leges regni quicquam pec­cetur in libero exercitio religionis ipsorum. Tertio. Sua Serenitas demandatura est, lie ulli milites imposte­rum e ditione suae Serenitatis in viciniores suae Mattis comita­tus subinde irrumpant, aut quovis modo miseram plebem pro libitu opprimant, idemque quoque fiet ex parte suae Mattis. Q u a r t o. Dominus princeps in bonis ad arcem Zendreo spectan­tibus inque comitatu Borsodiensi, ditione videlicet suae Sere­nitatis existentibus et constitutis factas, per suam Mattem caes. et regiam ejusdemque praedecessores, fidelibus suis collationes, vel inscriptiones minime turbabit. Inscriptiones vero non mu­tabit, neque in alios quoslibet transferet. Q u i n t o. Siquidem domini commissarii suae Serenitatis nomine proposuerunt difficultatem de collationibus bonorum et honori­bus supremi comitis contra articulos Yiennenses in septem comitatibus factis expeditionibusque in cancellaria, suae Mattis superinde emanatis hac quoque in parte deinceps articuli paci­ficationis Viennensis ea de re editi utrinque observabuntur et si quid contra praedictos articulos hactenus admissum esset, tollitur. S e x t o. Quod dominus princeps, praeter grossos quinarios hacte­nus cusos, imposterumque cudendos, pariter et minutiorem mo­netam Hungaricam audi faciet, ita quidem, ut utraque moneta

Next

/
Thumbnails
Contents