Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
262 ERDKLYI OHSZACGYULESEK. tiam quae ad Hodolin fuit esse domi, qui similiter Budam coguntur. Dicebat etiam, quod postulata commissariorum indigna et impossibilia sint. 1°: ut de damnis satisfactionem praestent Turcae; nam is quoque satisfactionem fieri praetendit de damnis illis, quae Sigismundus Forgach per ingressum suum in Transylvaniam fecit, cum Turca Transylvaniam tanquam provinciam sibi propriani reputet (illud tamen ne vita sua durante eveniat princeps optabat). 2°: quod captivos reddat et restituat libertati. Cum alii trans mare abducti sunt, alii mortui etc. 3°: quidem quod Yaczium repetatur sibi probari dummodo modus suae Matti suppeteret, imo etiam durante moderna tractatione tendandam svaderi; se tamen non svadere, alto suo judicio sua Mattas perpendat, quid utilius liic lieri volet, ita quidem comperire semet etiam quod non parum possessio et recuperatio ejus cliristianitati commodaret. Adverti potest quod indigenae Transylvaniae alienissimo sint animo contra principem ex eo capite quod motum duntaxat proprio absque demerito vel causa jurisque ordine bona illorum adimat; ferri pro nunc pluribus ablata esse quam. No. 25. Sigismundo Lonyaj 1000 colonos ademit. In dieta, quae jam de facto durat sunt pauci praesertim maguates: duntaxat tres erant praesentes: ferebatur non adventuros plures: causam paucitatis investigare non potuit. Capitanei siculorum et alii in colloquio referebant sibi nullatenus cordi esse, ut bellum suscipiant in Huugariam: comitiis prosecuti Hungaros, quod non quiescant sed ad sumenda arma principem concitent: mirantur vesaniam eorum cum tamen non minus violenter substantiam illorum adimant, quam et Germanorum. Interim intellexit, quod illaudabant suam Mattem nullum praesidium habere ad confinia principis, hinc est, quod etiam per ditiones suae Mattis libere et absque impedimento rebelles et adversarii suae Mattis commigrent, qui habito praesidio facile possunt comprehendi et puniri: saltem Eperjesini inquiunt poneretur praesidium ducentorum militum sufriceret ad hoc impediendum. Maxime cum et princeps Cassoviae pro assecurandis rebus suis sat copiosum habeat praesidium. Post acceptam licentiam pro discessu revocari fecit eum per duos servitores a cubiculis, vestes suas universas sumptuosas, peristromata pretiosa gemmis et auro confecta et intertexta ostendi fecit. Qua de causa id fecerit non se penetrare. Casparus Ilieshazi in ditionibus suis pro comitiva dedit satrapas 20. Institit is ut se reverendissimo dno cancellario com-