Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
1624. FEBR. 27.—MAJ. 8. 231 cuin in motibus et perturbationibus intestmis, quibus noviter regnum istud nostrum Hungariae deflagrabat partibus illustrissimi principis Transylvaniae Gabrielis Betblen etiam nonnulli regnicolarum regni nostri Hungariae adhaerentes, ejusdem castra secuti contra fidelitatis et homagii naturali et legitimo eorum regi debita jura procedentes, Nos offendere et sic justam indignationem et gravem animadversionem Nostram incurrere non formidassent, Proindeque licet impunitatis licentia indigenis ad motus concitandos, non sine periculo eversionis regnorum et provinciarum causa et fomentum sit et malorum omnium semina illinc pululent: boni tamen communis et quietis publicae studio, ut tandem tranquillitas et pax alma regnis et ditionibus christianitatis restituatur, intercedentibus ea de causa et factis apud Mattem nostram etiam fidelium nostrorum regnicolarum humillimis et supplicibus instantiis, ex pia ac paterna affectione nostra errata exorbitantium in praemissis superiorum temporum novissimis niotibus contra Mattem Nostram admissis condonare et indulgere volentes, benigne contenti reddimur et concedimus, ut ea, quae contra Mattem Nostram memorato principi addicti ab initio expeditionis in hasce partes susceptae usque ad id tempus, quo arma utrinque deposita fuissent, et constitutis ad Grodyngli seu Hodolin induciis pacis medio compositio suscepta fuerat. Amnistiae beneficio sublata et abolita sint privatis et particularibus regni indigenis, nihilominus utpote qui posterioribus hisce motibus violentias, injurias et damna invicem intulissent suis modis et juris via sese mutuo conveniendi facultate relicta. Imo absolvimus et immunes pronunciamus facimusque et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum. Datum in civitate nostra Yienna die 12 mensis Aprilis anno Dni 1624. Kevds hezag utaa, ugyanezen a lapon dll: 1°) Azt vegezttik cancellarius uramnal, liogy amnistianak assecuratiojat ad partem adja es ne in(sera)ltassek az pacificationak articulusi koze: azt peniglen o folge ilyen modon adja az amistiat, hogy mindazoknak deservialjon, az kik csaszar ditioiban vannak, mind penig az erdeli fejedelemnek concedalt ditioban vannak; iiigyen ha kinek magok kozott valami praetensioja vagyon, ugymint sub posterioribus motibus valami hatalmat, violentiat cselekedett; keresse suis modis, idest: jure conveniat, es szabadon kereshesse. Egeszen a Ferenczffy lrasa. Kivul mas ke'zzel czifran : Amuistliia 1624. Auni 1624. (A Jdszai-fele gyiijtemenybol. Nemz. Muz.).