Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

210 KRDET.VI ORSZAGGYI LI SEK. (luam etiam ex parte nostra fiat suspensio armorum, quam suspensionem nos et subditi nostri sancte et sincere observabi­mus; ita ut nec ex parte Poloniae, nec ex alio loco (litiones et provinciae, regnaque dictae suae Mattis caes. per nos aut nostro nomine ab aliis imfestentur. Ubi vero induciae utrinque fuerint confirmatac, sermum quoque regem Poloniae de hac ipsa conclusione sua Mattas vigore bonae correspondentiae certificabit, Pactae autem induciae durent usque ad diem pri­mum mensis Maji anni millesimi sexcentisimi vigesimi quarti. Quod si tamen pacis tractatio concludi intra dictum terminum induciarum non posset, partibus consentientibus extendi ac ulterius prorogari induciarum terminus possit. Secunda. Arces, comitates, confinia, civitates, et oppida regia, quae extra ditiones etiam nostras antea vigore conlu­sionis Niklspurgensis nobis concessas in partibus Cis-Danu­bianis in potestate nostro nunc existunt (exceptis comitatibus Posoniensi, Nitriensi, Trencliiniensi, Barcziensi et Thuro­cziensi, cum arcibus, confiniis, civitatibus, oppidis et villis in eis habitis, qui plenarie praeter montanas civitates pro sua Matte manebunt, nec non arcibus Fillek et Nograd ac aliis, quae nunc in potestate suae Mattis habentur) ad terminum usque induciarum maneant penes nos; comitatus vero ultra Danubiani similiter cum confiniis, arcibus, civitatibus, oppidis atque villis pet totum, sicut etiam ducatus Oppuliae et Rati­bor in Silesia maneant pro sua Matte. Sic etiam in marchio­natu Moraviae omnia maneant pro eadem caes. Matte quiete. Hoc addito, quod nullos ex benevolis nostris in comitatibus a sua Matte possessis in personis vel bonis dicta Mattas sua molestabit, aut inpediet, sicut viceversa nos etiarn nullos ex benevolis suae Mattis in persona vel bonis molestabimus, aut impediemus. Si quorum vero spiritualium vel saecularium bona sub hac expeditione occupata fuissent statim restituemus. Pas­sus vero omnes ab utraque parte liberi utrinque conceduntur. Tertia: Conclusis et confirmatis his induciis statim omnes copias nostras sub stricta disciplina ex ditionibus snao Mattis educemus, ne fidelibus et subditis ejusdem quantum fieri poterit, damni quid inferatur, quin et nos ipsi eo loci residebimus, unde nullum incommodum aut damnum suae Matti aut fidelibus ejus inferatur. Denique regnicolae nullo sub praetextu nomine nostro ad res novas moliendas, aut sequendas durantibus induciis sollicitabuntur, neque cogentur. Idem fiet ex parte suae mattis caesareae. Quarta: Commercia, negotiationes et passus ubique libera sint ab utraque parte, sicut et invectio commeatuiim et rerum necessariarum in praesidia et confinia et alia loca, tam

Next

/
Thumbnails
Contents