Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

rum subsistere, quarn quippiain ab authoritate Sacrae Mattis Yrae alienum, uti (si sine praemissis requisitis illic comparuis­semus) procul dubio evenisset, admittere. Qua de re Sacrmam Mattem Yram, adjunctis in specie principis litteris, eodem ipso die demisse edocuimus. Atque ita responso dato principi Epperjessini ad decimum nonum usque Junii non inutilem morarn traximus. Interea enim temporis de conatibus principis deque apparatu bellico, quem vulgi farna supra modum auge­bat, tam ab iis, qui principi obligati sunt, quam a fidelibus Mattis Yrae certius indagare, inducias imperiales, Sacraeque Mattis Yrae ad continuationem salutaris pacis inclinatissi­mum animum publicare, falsorum denique rumorum segetem utiliter demetere haud negleximus, quaeque pro utraque parte comperire licuit, Matti Yrae Sacrmae, uti ea accepimus, liu­millime perscripsimus. Decima sexta Junii allatae sunt nobis iterum litterae principis significantes ipsum vigesima quarta ejusdem Colos­varinum regressurum, illicque nos sequenti die expectaturum. Quibus acceptis nos quoque nihil potius duximus, quam ad praefixum diem ibidem adesse, quas similiter in specie Matti Yrae humiliter transmissimus. Quocirca sumpto in compendium diurno itinere decimo nona Junii Epperjessio movimus ac vigesima sexta Colosvari­num primo mane ingressi sumus; cum enim oppido Zilah appropinquaremus, certior paulo ante de nostro adventu fac­tus comes Stephanus Betthlen, quem necessario conveniri de­bere arbitrabamur, missis tribus filiis cum insigni turma equi­tum tubisque ac tympano honorificentissime nos ad praepara­tum diversorium deduxit, coenaque ac jucunda conversatione excepit. Cui cum Sacrmae Mattis Vrae munificam gratiam detulissemus ac ut quantum in se esset autor principi foret, tuendae pacis consilia fovendi, ablatam Sacrmae Mattis Vrae gratiam perhumillime suscepit, seque sincero corde Mattis Vrae clementiae responsorum, quae ad pacem sunt (uti hacte­nus fecisset) conaturum magna cum subjectionis significatione fusius commemoravit, principi animum esse non offensive, sed defensive tantum jura sua tuendi, non dominandi libidine, sed honoris vindicta ductum adjecit. Et haec causa fuit, quod non pridie Colosvarinum ingressi fuerimus. Tandem procedentes ex oppido Zilah dura per montes Meszes vocatos via vigesima quinta Junii a meridie obviam habuimus cursorem principis, qui adventum nostrum grate expectari significavit et ut in proximo pago quiesceremus innuit. Quocirca vigesimo sexto Junii Colosvarinum progredien-

Next

/
Thumbnails
Contents