Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

tempore tractatum perageretis. Ad quod accessu quoque quod bellicam expeditionem coutra lyppenses et jeneienses moventes manifesta cum pernicie Transsylvaniae praedicta fortalitia vos Turcis resignare decrevisse audiebatur. Hisce attamen impedi­mentis pia paternaque cura et providentia nostra cum ad fre­quentes vestras instantias, tum etiam nuper praesente liic prae­dicto fideli nostro regni palatino ac aliis utriusque ordinis consiliariis nostris bungaris per literas factum postulatum vestrum volentes quantum quidem in nobis est imminentibus isti provinciae periculis occurrere, deque pacato statu provi­dere simul etiam cbristianitatis rebus in tuto positis conditioni personae vestrae, eam quae desiderio vestro responderet secu­ritatem procurare. Benigne nos resolvimus ut tractatus desti­natus impendimentis quibusvis amotis peragatur. Qui quidem ut majori cum fructu et optata cum effectu perficiatur locum pro conventu tanquam magis idoneum Galgoczium oppidum in comitatu Nitriensi ad Yagum situm constutuimus. Commo­dior enim locus ille futurus est, quod nobis vicinior, unde rela­tiones debitae expeditius fieri et quaevis difficultates quae emergent facilius accomodari rebusque omnibus bene composi­tis ratificationes nostrae accedere possint, alioquin si nostris commissariis in partes regni superiores longinus abeundum foret, mora celeri liarum rerum expeditoni impedimentum adferret. Yestrum igitur erit modis omnibus ut quantocitius vestri et provincialium commissarii ablegentur, ac si id tem­pestive fieri quod cuperemus nequeat, ut summum ad diem 8. proxime sequentis mensis Martii destinato loco adsint, ubi et nostri commissarii eodem omnino tempore comparituri sunt. Postulamus etiam ut et vos ex interioribus partibus pro­vinciae ad partes viciniores accedatis quo pro emergenti occa­sione ac necessitate ocius vestri et provincialium commissarii ad vos recurrere possint, LJt autem impertinentes quaevis dilationes exceptiones et impedimenta evitentur inecesse erit \ut commissarii rebus omnibus necessariis sufficienter instructi expecliantur. Assi­gnata eisdem omnium de quibus in liac commissione agendum sit facultate et fide publica confirmata plenipotentia. Porro siquidem constare volumus, nos onmimode inclinatos eo esse, ut ad debitam finem liicce tractatus perducatur, et ambages quaelibet evitentur, vos quoque monendos duximus ad firmius roboranda ea quae conclusa fuerant ex qualibet natione Hun­garorum scilicet Siculorum et Saxonum commissarii delegen­tur, sicque communi totius provinciae consensu tractatus ejus­modi stabiliatur. Non erit igitur committendum ulla ratione ut culpa partium vestrarum, tam pius et salutaris noster cona-

Next

/
Thumbnails
Contents