Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

206 ERDKLYI OSZAGGYUI.KSEK. cbristianam periculis et calamitatibus quantum per me fieri possit, liberatam, conservatam ac defensani cupio, pro vinciam hanc me juxta benignam S. M ti s suae declarationem super iis quae sequentur conditionibus susceptur um promitto. Quae quidem S. M ta s post maturam tanHem deliberatio­nem et consultationem mentem ita suam clementer aperuit ac declaravit. Cum S. C. ac R. M t a» sua Gabrieli Betblen C. suum ac R. verbum dederit ac responderit ante omnia se cum ipso et provincia ut quaecunque intercessissent controversiae componantur, tractacionem per commissarios suos institui velle, tractationis ejus successum expectandum, nibilque inte­rea adversi movendum sed in eo omnia statu relinquenda, quemadmodum S. M^s sua Betbleni legatis Lyncii scripto respondit, quod S. M ta s sua Betbleno renunciatum, tempusque ad id et locum constitutam voluit, ut et ipse et Transylvani pro eo atque ipsorum intersit, mandatarios eodem suos plena cum potestate mittant, quod et suo et provinciae nomine effectum iri demisse promiserit. Si vero praedictam tracta­tionem successu carere, aut Betblenum sese Turcarum ope ac macbinatione ad ea quae sibi proposita habeat, consequenda a^ .obtinenda armare contingeret, tunc S. suae haud discipliturum, ut expeditioneni illam per defensionis modum suscipere possim, ad quod M ta s sua quantum in se sit, suum impendere et adjungere favorem et auxilium parata sit. Iis tarnen conditionibus quae sequuntur et tales sunt. Primo et ante omnia S. C. R. M t ; sub ingressum pro­vinciae Transylvaniae reversales litteras daturus sum prae­standae M^ suae ejusdemque haeredibus et successoribus legi­timis tam per me quam per meos commissarios fidelitatis et homagii, utque identidem in futurum provinciales S. M tem suam securam reddant, laborabo, et quidem majorem natu filium in S. C. M ti s suae aulam mittam, ibidemque educandum curabo. Religionis negotium, uti tempore Sigismundi quon­dam Bathorei in usu fuit in integrum restitui quantum pos­sim conabor. Ubi Transylvaniae possessionem adeptus fuero Varadi­num ad manus Suae M ti s quamprimum ipso facto, quemad­modum per meos promisi, resignabo. Samos etiam Ujsar, cujus proprietas ad d ,ui m Kendium spectat, si cum Turcis ad arma deventum fuerit, aequa permutatione facta jrnae M t ; cedet, et super eo suas dnus Kendi reversales expediet; in ar.cem Kovar germanicum praesidium, quod suae M f i C. ac II. haeredibus et successoribus ejusdem legitimis juramento obstrictum sit, admittam. Partes porro Hungariae ut post provinciae Transylva-

Next

/
Thumbnails
Contents