Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

m) 1614. aug. 23. Vdlasz ar. crdelyi nemzetekneh. Matliias stb. Spectabilis stb. Literas quas per egregios Sigismundum Sarmasaglii de Kovesd, Andream Kapy de eadem et Davidem Literatum sedis saxonicalis Kohalom judicem regium ablega­tos ex ista provincia Transylvaniae ad nos dimissos, Synceritas Vestra nobis de die 22 mensisMaji Albae Julie datas [respec­tive: de die 17 Maji Claudiopoli datas *)] exhiberi fecit, liic in arce nostra Lyncz Austria superioris recepimus ac ea singula vel scripto, vel vero etiam viva oratione nobis exponi voluera­tis benigne et sufficienter intelleximus. Eos itaque pro neces­sitate ac conditione praesentis temporis clementi cum nostra resolutione ac responso per decretum iisdem assignato, remisi­mus, quos etiam amplius de iis omnibus, quibus necessum fuerat, clementer hortari fecimus, ut tam apud Synceritatem Yestram, [resp. ut tam apud sp. ac magn. Gabrielem Bethlenj quani coeteros provinciae ordines totam hanc rem tempore relationis sic agant ac dirigaut, ut perspiciatur manifeste, lega­tionis munere sibi commisso debite eos perfunctos fuisse; Syn­ceritatem vero vestram una cum reliquis statibus provinciae, clementi nostrae intentioni, qua publicae saluti et tranquillae omnium permansioni cumprimis consultum esse volumus, prompte assentiendo hujusmet boni cupidam et fuisse semper, et in futurum esse velle; ad quod quidem efficiendum accepta praefatorum ablegatorum relatione, haud quaquam difficiles et renitentes vos futuros omnino confidimus. Coeteris maturam super iis declarationem nobis isthinc remittendam expectuturi sumus. Ac nobis in reliquo gratiam nostram caesaream et regiam benigne offerimus. Datum in arce nostra Lyncz Austriae superioris die — mensis Augusti Anno d. 1614. Kivul: Missiles ad Gabrieleni Bethlen, in simili miltatis mutan­dis ad magnates, Siculos et nobilitatem, in siniili iteni mutatis mutandis ad Saxones. Jegyzet. Oldalt a ezhnzettekhez kepest a megszolitas varialva olvashato. (Egyhoru mdsolat a becsi cs. ^s kir. titkos ltaban Hung.) ') T. i. a nem llethlen levelek.

Next

/
Thumbnails
Contents