Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
mam in partem accipere et grato animi affectu interpretari. Requirit autem benigne sac m a Mtas S Ua clementerque postulate ut ubi dicti legati ac deputati ad suos a quibus missi fuerunt, redierint et de iis, quae hie acta referre habuerint, zelum suum opportunis officiorum generibus ita testatum reddant, quemadmodum ipsos decet et ultro facturos benigne confidit. Id sac ma e M^i suae apprime gratum futurum, quae gratiam suam Caesaream ac regiam dictis ordinibus ac statibus eorumque legatis ac deputatis clementer oblatam cupit. (Fofjalmazvány a bécsi es. kir. titkos levéltárban, Comitialia.) i) 1614. aug. 21. As erdélyieknek adandó hitlevél formája. Nos Mathias Dei gratia stb. stb. Memoriae commendamus tenore praesentium significautes quibus expedit universis, quod cum nos pro expeditione et dimissione ablegatorum spectabilis ac magnifici Gabrielis Bethlen, statuumque et ordinum provinciáé Transylvaniae ad M te m nostram nuper amandatorum, per singulare decretum nos erga praedictum Gábrielem Bethlen statusque et ordines provinciáé, de dato nimirum 21 mensis augusti praesentis anni declareverimus ac resolverimus, atque in serie memorati decreti magis specifice articulatim et uberius singula ea de quibus jam fato modo nos resolvimus, comprehensa habentur. — Ea propter tenore praesentium literarum nostrarum assecuratorialium praefatum sp. ac magn. Gábrielem Bethlen, statusque et ordines provinciáé Transylvaniae universos certificamus, affidamus et assecuramus, assumimusque et offerimus nos curaturos, ut ad tempus in praelibato decreto contentum sufficienti mandato in earn rem instructi a partibus nostris ordinentur et designentur commissarii. Imo affidamus et assecuramus assumimusque et offerimus, ita tarnen et ea conditione haue benignam nostram annuentiam et oblationem valere, roburque suum habere, ac partes nostras obligare posse volumus, si reciproce isthinc quoque a partibus Transylvaniae, dicto nimirum Gabrieli Bethlen, statibusque et ordinibus provinciáé assecurationis, obligationis, promissionis et sponsionis litterae authenticae emanatae, nobisque quamprimum transmissae fuerint. — Caveri porro debebit, ne interea temporis aperte vel occulte ac per indirectum ulla penitus injuriarum et damnorum illatio committatur, vel vero armorum expeditio aut aliqua hostilis praetensio quovis sub praetextu et colore per se vel per alios