Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
d) 1614. aug. 6. Daróczy és Lassota Bethlen s az erdélyi követel- által felhozott ügyekben nyilatkoznak. Argumenta et rationes quibus facta responsia provincialum et moderni principis Transylvaniae, ad exhibita nomine Suae Mtis s c r i p t a, d i 1 u i t u r. Quod in exordio suae responsionis ponunt, iustissimas se querelas allegatis nomine Suae M>is factis, in ademptione arcium Huszt et Kővár, civitatisque Rivulinae, opponere, meminisse ipse princeps et provinciales poterunt, eas tali tempore receptas esse, cum Transylvania armis Turcarum et Tartarorum misere occupata et opressa fuisset; ne itaque tanta fortalitia turcae cederent, e tanto periculo, tanquam communi et vicino incendio, ereptas fuisse. Accedit etiam, quod arx Huszt a duce Ostrogia pro sexaginta milibus talerorum sibi tradi sollicitata fuisset, qui ea procul dubio in praeiudicium sacrae coronae regni, authoritatemque Suae M ti s C. et R. potitus fuisset, ni illius etiam conatus, receptione arcis praeventus fuisset. Merito itaque et iusto iure eam penes coronam manere quivis iudicabit, quam vei Turcae, vei Polono, cui arces in Hungaria assignari constitutionibus quoque regni vetitum est, tradenda. Civitas Rivulina Transylvaniae incorporata nunquam fuisset cum in illa ius feudi et successionis proxime defuncta C. et R. M ta s pro se futurisque regibus Ungariae reservasset, ac in comitatu Zakmariensi sita esset, ad quem Transylvani nihil iuris haberent, quod et litterae cambii, reversales item Stephani Bathorei quondam regis Poloniae et investiturae a rege Hungáriáé factae, quae prae manibus sünt, clare demonstrarent, Ubi ponunt ipsos praemoneri debuisse de eo, si quid contra transactionem deliquisse visi fuissent, et tandem contra illos armis procedendum si incorrigibiles iudicati fuissent. Non occulta fuerunt haec ipsorum erimina, quae Suam M te m ad apparatum et molitionem belli incitassent, cum Turcas ipsimet in Transylvaniam evocassent, ipsisque provinciám misere devastandam subiecissent, et nisi divina providentia e provincia recessissent, irreparabile damnum tóti christianitati intulissent. Accedit, quod ipsimet transylvani auxilia Turcarum et Tartarorum in ditiones quoque Suae Mtis inducere velle minitat i fuissent.