Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
126 ERDELYI ORSZAGGYULESEK. Cel ni s V ra e eximia sapientia, difficultati liuic occurrat, evidentissimum periculum Transylvaniae poterit accessiri. Si enim cathegorica responsio Turcis daretur, maxima et diuturna bella posset causari res ista, ut mihi quidam videtur. Ac. subinde, quantumvis Turca instaret (cum tantus non sit, qui cogere possit) directe non putarem respondendum ; sed potius mirari, quorsum ista quaestio turcica tenderet, cum ex eo toto tempore, quo Transylvania ipsis Turcis tributum cepit pendere et solita obsequia praestrare, semper constiterit Turcis, principes et populum Transylvaniae, Joannem inquam ipsum Szapolliay, et ejus filium, ac omnes Bathoreos principes denique etiam Stephanum Bochkay, cum aug m a domo Austriaca sua compactata habuisse, quibus nullo unquam tempore Turcae reclamarunt, imo non raro iidem Turcae etiam admonuerunt Transylvanos,ut bonam pacem colerent cum imperatoribus Christianitatis. Quod et necessarium omnino fuit; siquidem Transylvani cum regno Hungariae non solum vicinitate et necessitudinc sunt conjunctissimi. sed gente, lingva, moribus, juribusque pares. Quae autem praetensio gloriosissimorum regum Hungariae in Transylvaniam semper fuit.hactenus illa in quaestionem minime fuit deducta, uti e converso quicquid juris in Transylvaniam etiam Turca pratenderit, juxta eorum cum Transylvanis confoederationem, sua M^as S. uti neque antea, nunc etiam de ea disputare aut impedire illa noluit, sed pro sua parte saltem liberae permansioni Transylvaniae semper benignissime consulere intendit. Sin autem arcium quarundam causa sit Turcis ea quaestio mota, quid attinet Turcae in ejusmodi negociis se interponere, cum semper ea fuerit consvetudo inter Uugaros aut eorum reges et Transylvanos, ut ipsi inter se de quibusvis differentiis aut litibus, vel juris ordine, vel compositione aliqua mediante bene convenerint, bello enim et annis nec incepta, nec gesta est ista de arcibus causa, sed etiam nunc per legatos ultro citroque in tractatione, et bona spe conventionis agitatur, literalibus quippe instrumentis et privilegiis, non armis ejusmodi negocia solent inter Ungaros et vicinos confici. Conveniens igitur est ut quemadmodum sua M ta s antiquas Turcarum praetensiones de Transylvania minime perturbavit, ita etiam Turca antiquis suis limitibus insistat, ac de perpetuis similiter praetensionibus regum Hungariae erga Transylvanos supersedeat talem instituere quaestionem, imo quae de Transylvania vel in Sitvatorok, vel alias etiam conclusa fuerunt, observentur, et Transylvania in suo esse et libertate ab utraque parte conservetur. Caeterum de altera quaestione Transylvanos concernente, nou meum sensum, sed ipsorum Transylvanorum ratio-