Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)
18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok
Ac si alicuius proterviae convicti fuissent, tum (lemma remissis cliplomatibus aut reiectis tabulis foederis, ad arma capessenda, ins fasque datum fuisset, Sed ut res ipsa manifeste docet, culpam simul accusationem, celerior longe poena, violati foederis praecurrerat, scitu eorum foedere adhuc sacro sancte inviolabiliterque ex partibus Transylvaniae durante, ex parte vero Suae M ti s C. Rque A), arces Huszt, Kővár et civitatem Rivulinam, violenter occupatos esse. Itaque ad illas graves arduasque causas, quae ab omni pacis transactione Suam M tem C. Rl u e alienebant: iustissimas vicissim querelas ipsorum opponere piacúit, non exiguis nec tolerabilibus iniuriis eis ex partibus Suae Mtis C. Rq»e affici, quod nec praemoniti prius, alicuius criminis, finitima regni occupantur, invaduntur B), bella undique spirant moliunturque, contra verba illa foederis elarissima, in articulo quarto expressa : Atque Transylvaniam et partes Hungáriáé eidem subiectas, in suo principatu, doA lcvvetelc olda l Jegyzése. A) Respondimus prius oraliter, satis diligenter et copiose, iustas receptionis arcium causas enumerantes, inter easque tanquam ex communi incendio ereptas res, ita etiam arces ex potestate et iurisdictione Turcarum vindicatas fuisse asseruimus, cum provincia armis Turcarum et Tartarorum misere oppressa fuisset. Et licet ipsi affirmabant Turcas iam tempore ademptionis arcium e provincia egressos fuisse, nobis tarnen tunc id baud constitisse subiunximus, cum etiam alias intellexerimus tunc Zkender passam cum 600 equitibus ad celebranda comitia Megyesiana in provinciám ingressum fuisse, nec secus fuisse crediderimus. Postmodum de bis ipsis arcibus peculiare etiam scriptum exbibuimus, quod Suae Mti cum aliis transmittimus. Civitatis autem Rivulinae nunquam fuit expressa facta mentio ab illis in tractatu, ideo defendere neque nobis fuit necessurn, cum Sua M>s in secretiori instructione de illa civitate et arce Ecbyed tractari a quoquam minime voluerit. B) Respondimus, quod molitionem et apparatum belli Sua Mtas iuste instituerit, cum imperatorem Turcarum Adrianopolim cum ingenti exercitu advenisse certo afferebatur, unaque tunc ipsimet quoque Transylvani ditionibus Suae M tis cum auxiliis Turcarum et Tartarorum minabantur. Huius ita»pie apparatus ex parte ipsorum et Turcae fuisset occasio subministrata.