Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

intercessione, patitur se flecti denuo parataque erit benigne ad ulteriorem quoque tractatum condescendere, si tamen Cel­situdo V r a statusque et ordines provinciae clementer buic suae M ti s voluntati sese debite conformaverint, legatosque suos cum plenipotentia aliisque circa eam legationem requisitis, suffici­enter instructos submiserint, quandoquidem a Celsitudine Y ra et provincialibus expeditorum ad Suam M te m legatorum unum, illic in inclyta Suae M ti s aula retentum duos reliquos eam ob causam Sua M ta s liuc remisit, ut nimirum de reali assecurati­one plenarie transigendi et concludendi cum Sua M t e referant potestatis facultatem, quo in posterum rata, firma et stabilis omnis transactio babeatur, et ne suspicandi quidem, tum Suae Mti tum regnis et ditionibus eiusdem ultra de violando trac­tatu praebeatur occasio, ex qua scilicet amplius liostiles prae­tensiones, claudestinaeque macbinationes possent suboriri. Cum vero iam a remissis ex aula Celsitudinis V ra e, provincialium­que duobus istis legatis, eisdem benignam Suae M ti s mentem speremus, abunde satis declaratam et expressam ac de ea hac­tenus non nihil etiani conclusum: quid Celsitudo V r a, i>rovin­cialesque tam de submittendis iterum legatis quam de reali assec.uratioue determinaverint, ut et nos pariter intelligamus, necessarium omnino esse arbitramur. Kogantes insuper mo­nentesque Celsitudinem Vram statusque et ordines universos, ut pie inclynatam lianc Suae M ti s affectionem, veluti a sacra­tissimo Rom. Imperatore, summoque orbis christiani capite, grato, ut par est, animo accipiant, votisque condignis prose­quantur, seseque penitus huic eiusdem affectui accomodent, Sua M t e nihil aliud hac in re intendente, quam ut Transyl­vania ex tot suorum malis eluctata pacifice apud christianita­tem permaneat; ad quod obtinendum omnem etiam suam ope­ram, subsidiumque benigne pollicetur. Et sane securius tutiusque Cel. V r a Suae M l i principi christianissimo, quam Turcis, christiani nominis iuratis hosti­l)us, crediderit, cuius subsidia qualia quamque fida sint, prae­sens status provinciae huius, ne alia praeter nostri temporis subspecie ferendarum suppetiarum illata damna, propulsatio­nes, cladesque commemoremus reddit manifestum. Quod si nihilominus neque haec pericula, neque pia

Next

/
Thumbnails
Contents