Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)
18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok
et sacrae coronae juratam labefactare, eosque ad seditionem concitare tentavit. Quae impia factiosi Bettleni macbinatio ne fomitem seditionis in meditulio provinciae Transsylvaniae vigentem ; et nondum sopitum excitet, indeque gravissimis et perniciosis difficultatibus motis extremo malo partes illas, suis conatibus involvat, requirendo per uos erunt status universi provinciae, apud quos gravi cum quaerela hoc indignum christiano homine factum Bettleni exaggregandum erit, explorandique animi statuum num illis assentientibus Bettleni inquietudo acciderit. Quod spreta protectione nostra, cum nos nihil unquam, alma pace antiquius habuerimus, ad hostilia propendeat, damnosasque practicas ducat. Ex quibus memoratis Bettleni molitionibus, insinuandum est statibus, eos facile colligere posse, utrum is, pro bono et emolumento christianae reipublicae et incolarum provinciae permansione (ut is crebrius proprio testatus est scripto) an magis ad dilatandum Turcicum imperium, augendumque sultani dominium, se se provinciae illius fascibus intricaverit, eamque conservaverit. Inaudimus etiam pacis publicae osores incumbere in id. ut magis seTsfudio facinoroso hostibus devincant, quam patriae permansioni utiles et fructuosi esse contendant; Franciscum quidem Redey cum Turca agere, quo efficeret, uti turcicum praesidium Yaradinum inducatur. Quod cum in manifestam perniciem incolarum vergere ceruitur, elaborandum erit vobis apud provinciales, quo perspecto tam aperto periculo ex conatu Redey ipsis ingruere valente, saniori recepta meute salutiquo suae invigilando, Redejum a pernicioso hoc proposito avocare, intentumque hocce illius nefarium, quoquo modo impedire enitantur; cum id ut supradictum est non conservandae salutis incolarum, sed ampliandae hostis potentiae fiuem secum involutum trahat. Pari quoque ratione in conatus Sigismundi Balassa vobis diligenter invigilandum erit, qui contra expressum, seriumque mandatum nostrum, sineque praescitu nostro in Transsylvaniam sese contulit, ibique latitando hostilia moliri contendit, Ut itaque huius quoque mali et exitialis iutenti Balassae flamma tempestive restingui possit, ne ardore suo penitus in visc.era regni penetret, tempestive et debite obviare, apud illos, quos conveniens judicaveritis, non de-