Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

17. fejezet: 1608-1613 - Törvények és okiratok

Transylvanica, ob eius gravissima facinora.amplius non toler an­dum, sed alium in eius locum uti vaivodam surrogandum esse. Tertio. Quod sua M tfl s lioc ipsum per legatos ipsius Ba­tliorei et Transylvanorum kuc advenientes tractandum se sus­ceperit, nihilque intermittere velit, quo ii quoque suum assen­sum praebeant et suos quoque ad idem praestancjum inducant. Interea monebit D. generalem ubi locorum poterit, ut nullam occasionem praetermittat, per se vel per alios suos confidentes hoc negotium quoque pro sua parte diligentissime et secretis­sime promovere, omnesque de suae M^ benignissima resolu­tione certo certiores reddere. Quarto. Omnino necessarium est, ut tam Valachus quam Moldauus ad favorem suae M ti s disponantur, et ipsi ciuocj^ue con­foederationem et coniunctionem cum regibus Hungariae ini­tam ut renovent et in effectum cleducant, admoneantur, ne Ba­thoreus haec omnia suam solum ob causam fieri, sed generali­ter contra omnes suae M ti s hostes et inimicos suspicari possit. Sexto. Cum intentio suae M^s pro omnibus ex aequo bona, Poloni vero quoque offensi a Bathoreo sint, qualiter iidem ad auxilium mutuo praestandum induci et de eo sua Mtas certa et assecurata esse possit. Octavo. Quandoquidem haec omnia alto silentio tecta esse convenit, ne Bathoreo aut suae factionis hominibus inno­tescant: idcirco sua M^s clementer vult, ut in lioc negotio ni­hil scripto, sed per confidentissimos homines omnia solide et dextre et in magno silentio agantur et concludantur. Quod vero tractatum domini palatini cum Batlioreo prae­cedentem concernit, is ex eoprocessit, quodtunc temporis sacr. caes. M>s una cum regia M t e minime concordati, tumultus haydonum quoque nondum sedati, et sic armadeposita nequa­quam fuerint, ut interea dum legati expectarentur, tempusju­craretur, occasio non negligeretur, et moderna intentio suae M ti s et domini palatini tanto tutius promoveri posset, quae una eademque voluntas, et suae M ti s et domini palatini in se­creto semper fuit et permansit. (Fogalraazvany a becsi allami leveltarban. Hung. Hibasau az 1 (508-iki Naclitrage k<", zt.)

Next

/
Thumbnails
Contents