Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)
17. fejezet: 1608-1613 - Törvények és okiratok
ficandum. Intellexisse majestatem suam regiam ea omnia que ab ipsis regiae suae majestati demisse proposita fuere. Quantum itaque ad primum postulatum ipsorum attinet, respondet hisce eis majestas sua regia, se a Yiennensibus articulis, qui etiamnum denuo in publica hac regni diaeta, non modo acceptati, sed etiam confirmati extiterunt, neque ullo modo tolli aut cassari possunt, nusquam et nequaquam recedere, aut diversum statuere posse. Alioquin majestatem suam gratia sua et consveta benignitate erga unumquemque ipsorum bene ac benigne propensam esse. Ad secundum. Curatura est sua Majestas quam primum, ut juxta praedictas conclusiones Yiennenses magnifico Dionisio Banffy ratione ademptae suae per Belgiohosam pecuniae, satisfactio impendatur. Tertium. De mutuis per comissarios sacratissimae caesareae majestatis passim in Transylvania praesertim vero a Saxonibus levatis, datura est quoque op . . . . similiter majestas sua regia ut juxta conclusiones Viennenses iis qui sufficientia testimonia produxerint, satisfiat. Ita tamen et illi vice versa, qui liarum partium mercatoribus pro acce mercibus aut alias obligantur, debitum suum creditoribus per rectificent. Quartum. Cum hactenus a transylvanis hajdones ex Kallo educti non sint, necesse est, ut inde quantocius educantur, quo praestito, curatura est quam primum majestas sua regia, ut valor pagorum Nadudvar et Chege rite cognoscatur, et haeredes ipsorum desuper sufficienti modo contententur. Quintum. Quod vero ad haeredes Cfeorgii Kiraly attinet, aequum omnino censet majestas sua regia, ut illi juxta publicas regni constitutiones praetensiones suas juris ordine prosequantur. Sua enim majestas regia neminem simpliciter ad responsionem cogere potest. Per sacratissimam regiam majestatem secunda die Decembris. 1608. Valentinus Lepes, episcopus Nitriensis mp. Franciscus Nagy-Mihaly mp. t Egykoru szakadozott masolata a Hedervari coll. szamaban.) 8*