Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
LIY. 1607. már ez. 30. Mátyás főherczeg Rákóczy nak, felhívja, hogy a béke fentartására ügyeljen. Mathias dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé etc. comes Tirolis etc. Magnilice sincere nobis dilecte. Intelleximus benigne, quae nobis de statu Transilvaniae, per magnificum Thomam Zechy haudpridem verbotenus signiíicari curasti. Nos equidem minime dubitamus, quin in antiqua tua fide et fidelitate erga sacram caesaream regiamque Maiestatem dominum et fratrem nostrum observandum, quam plerisque etiam tuis scriptis liactenus contestatus fuisti, sincere ac realiter sis permansurus, atque re ipsa declaraturus, tibi nihil unquam carius vel antiquius fuisse, quam eandem illaesam illibatamque conservare, et postpositis omnibus privatis tuis commodis et incommodis, patriae solum istius afflictae salutem et permansionem unice spectare. Quod ut imposterum quoque facias, atque nostrae benignae jamantehac factae cohortationis et requisitionis memor, praefatae suae caesareae ac regiae Mattis benignae Yoluntati, cujus resolutio in dies exspectatur, te demisse accomodes, eandemque patienter exspectes, iterum te hisce benigne hortamur et requirimus ; singulariter vero in eo diligenter incumbere velis, ne novi motus et seditiones isthic in Transilvania vel Hungaria, per quae pax ista publica multo sanguine sudore et laboré pacta, facile turbari, aut violari posset, a quoquam exuscitentur, prout idipsum quoque juxta hisce adjecta literarum nostrarum paria Valentino Homonnay et Grabrieli Bathori antehac a nobis perscriptum est. De caetero tibi gratia et benignitate nostra bene propensi sumus. Datum Viennae 30. die mensis Martii. Anno 1607. Matthias F. Nagy Mihály. Külczim : Magnifico Sigismundo Rákóczy de Felsőwadaz, comiti comitatus Borsodiensis ac sacrae caesareae regiaeque majestatis consiliario, sincere nobis dilecto. (Az eredetiről: Mike Sándor úr gyűjteményéből.)