Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok

patriam, subque fidelitatem M ti s Y ra e sacr. redire properarem, contigit ut provincia liaec regnicolarum videlicet trium uati­onum status et ordines Claudiopolim ad undecimum liuius mensis diem in templo eorum maiori congregati, primum et ante omnia unionem sive perpetuam confoederationem inter tres illas nationes perpetuo duraturam constituerunt et solenni iuramento sibi mutuo in perpetuuni consensum praecipue vero in eligendis pro tempore principibus conspirarunt. Sequenti vero die, me nibil tale expectante, nibilque minus cogitante, princi­pem nominarunt et summa voluntate singillatim petitis suff­ragiis acclamarunt, cumque semel atque iterum solennibus nunciis dignitatem lianc detulisseut et nullum a me consensum recepissent, tandem onmes consurgentes ad hospitium meum accesserunt, praecipuique, quos domus capere vix poterat, iu­stantissime me ad subeundum lioc onus, deum testor et onmes praesentes, non sine lachrimis institerunt ac tandem invitum sed multis rationibus convictum in templum deduxerunt, ubi reiteratis vicissim onmibus rationibus, quibus me liberare pos­sem, tam senium quam debilitatem propter continuos morbos, ac alia multa incommoda, quae ex mea administratione in illos redundare possent, recensitis, voluntatem illorum et sum­mum consensum impingere nullatenus potui, praeter alias in­numeras rationes hanc etiam allegantes, quod cum ego (deo optimo maximo sit laus) tanta fuerim apud M te m V ra m sacr. clementia dignus, quantam omnes semper admirati fuerint, certo se confidere, me posse ipsorum causam apud M te m V ram sacr. semper in optimum statum reducere et hoc pacto ipsis recte consulendo, M f i V ra e sacr. ac toti christianitati utilius posse servire, quam ex privatis meis bonis. Tantis itaque in­stantiis, precibus et variis abtestationibus victus, illorum elec­tioni et inaugurationi consentire debui, non eo tamen animo ut ego vitam meam hic terminarem, cum etiam, si Deo ita vi­sum foret, in propriis meis bonis, ubi et sepulturam seu re­quiem senilibus iam ossibus meispraeparatamvolui.Quandoqui­dem dominum Homonnay nulla onmino ratione recipere volue­runt, imo contra illum iam etiam arma capturi erant, et iu eam rem equitatum etpeditatum Siculorum aliquot millium in cam­pum produxissent, ut sine dubio M« V ra e sacr. ignotum esse

Next

/
Thumbnails
Contents