Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
cj Sacrae caes. reg. Maiestatis domini nostri clementissimi noniine eiusdem suae Maiestatis magnifico consiliario Balthasari Cornis hisce significandum: Praelibatam suam maiestatem caesaream petitiones eius benigne intellexisse, atque superinde sese, prout sequitur, resoluisse. Primo quod bona rebellium sibi a (tit.) Georgio Basta in Transylvania collata attinet, benigne annuere, ut illa, prout collata sunt, retineat, sicuti quoque ut eo tutior sit possessio, collationem hanc suis literis ratificabit et confirmabit. Quod secundo salarium consiliariatus annuum concernit, illud sua maiestas cum aliis consiliariis in Transylvania rebus Hungaricis et Transylvanicis rursum in tranquillum redactis constituat et demandabit. Tertio placere suae maiestati, ut sicuti hactenus ex concessione praedicti domini Bastae Siculorum capitaneus fuit, ita in eodem officio in posterum permaneat. Quarto et ultimo de conferendis bonis rebellis fratris sui Georgii sibi et alteri fratri suo Sigisnmndo et lite omnino tollenda vel sopienda, quam familia Bogathiana ratione Ratnoth intentare posset, suam maiestatem nihil certi nunc temporis statuere posse eo quod dubium adhuc sit, quo fine seditio Bochkayana terminabitur, ea vero sedata huius suae petitionis memorem futuram, et superinde sese resoluturam. Quod vero intertentionem suam modernam sive in castris penes dominum Bastam subsistere vel alibi manere debuerit, spectat, supereo sua maiestas intra paucos dies clementer sese resolvet. Quae ipsi iuxta gratia sua caesarea et regia est propensa. Pragae. 14. Augusti 1605. Kiviil: B. d) Sacrae caes. regiaeque maiestatis domini nostri clementissimi nomine eiusdem suae maiestatis cancellariae Hungaricae hisce significandum. Praelibatam suam maiestatem ad adiectas magnifici do-