Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok

Kiilczím: Generoso Joaimi Petky de Ders, generali universitä­res Siculorum sedisque Udvarheli capitaneo ac eiusdem sedis Udvar­lieli judici regio, etc. fi Jeli syncere nobis dilecto. (Eredeti Erd. Múzeum egylet.) XXIV. Sennyey és Kornis kárpótlási folyamodásaiknak tárgyalása. 1. 1605. aug. 7. Illustrissime domine domine patroné observandissime. Quod illustrissimam dominationem vestram hisee requi­ramus, nobis parcat, ofíitiosissiine petimus; nostra etenim in­gens neceesitas ad id impelit, nam quartus iam est mensis, ex quo magis frustra moramur, et si vero a sua Maiestate cae­sarea oretenus piacidani et dementem promissionem accepis­semus, resolutionem tamen dominorum consiliariorum, ad exi­guas et aequissimas nostras praetensiones babere nequimus • quod unde proveniat, penitus ignoramus, valde exacerbati non abs re suspicamur, nos Pragae oleum et operám perdere; affi­cit nos etiam penitus exbaurit acerrima memória amissionis cbarissimarum coniugum liberorum cognatorum bonorumque amplissimorum, sed multo magis afficit imo cruciat, quod tot atque tantorum laborum, vigiliarum, damnorum, exiliorum, vulnerum atque captivitatum perpessorum non modo quod nullám remunerationem videamus, verum nec laudem vel gratiam pro iis mereamur. Qui exempla íidelitatis eramus, exempla patientiae facti sumus, sed quod homines renuunt, id deus remunerare sólet clementer. Quare iam diutius Pragae lierere omnino recusamus, illustrissimam dominationem ve­stram pro sua in nos antiqua et sincera benevolentia obnixe orantes, quo velit nobis exiguam pecuniam pro viatico, et pa­tentes litteras, quibus Vienam tute venire possimus procurare ; si vero pecunia non erit in promptu, modo literae fiant, coge­mur vestimenta quoque vendere et eorum pretio Vienam per­gere, maximam in deo ponentes fiduciam, quod sicut et alio­rum suae divinae maiestatis orphanorum, sic nostri quoque curam habitura sit diligentissimam.

Next

/
Thumbnails
Contents