Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok

prout hactenus factuni est, Nam illos auxilio Turcarum et Tartarorum loca aliqua intercepisse, pro c-erto excellentissimo domino generali relatum est. IIT. Vt subito aliquot dierum induciae, prout in literis assecuratorijs continetur, stabiliantur, et tractatus de pace quanto citius ineantur, quo tandem afflictum hoc regnum hac graue belli mole liberatum respirare possit, interea vero et quamprimum D. Bochkay se se declaret, et domino generali significet, quo cum suo exercitu se conferre velit, similiter et dominus generalis illi significabit, an et quorsum hinc sit iturus. IV. Iniuuget D. generalis militiae suae, ne quid hostile contra exercitum domini Boclikay tentet, id quod et ipsi faci­endum erit. V. Assecurat insuper D. generalis D. Stephanum Bocli­kay, se se a sua maiestate caesarea et regia amplissimam aut­toritatem et plenipotentiam pactandi et concludendi habere. Et si forte hoc domino Bochkay sufficere non videretur, obli­gat se se, quod infra breue tempus a sua maiestate confirma­tio et ratificatio onmium eorum, quae cuncludentur, subseque­tur. Quod uero D. Bochkay allegato exemplo Transssylvanico nonnihil de plenipotentia domini generalis dubitare videtur, respondet D. generalis, ipsimet Bochkay optime constare, quod onmes assecurationes tam de vita quam de proprijs bonis nobilibus in Transylvania a domino generali factae semper fuerint a sua maiestate ratificatae, et si quod dubium inter­dum in Aula intercessit, non fuit nisi de bonis, quae a domino generali extraneis collata fuerunt. VI. Quod vero spectabilis et magnificus dominus Boch­kay desyderat, ne excellentissimus dominus generalis clandes­tine literas ad Turcas et alios suae spectabilis et magnificae dominationis milites exharet, (igy), promittit excellentissimus dominus generalis fide et honore mediante, se se durante hac tractatione id minime facturum, sed prout christiano homini conuenit, omni fraude et dolo cessante, candide, syncere et fi­deliter acturum. Quod itidem a spectabili et magnifico domino Bochkay sibi pollicetur. Erdélyi Országgyűlési Emlékek. V. 24

Next

/
Thumbnails
Contents