Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
coacto, ad Maiestatem vestram sacr. omnes status et ordines lmius prouinciae alacri animo accedere possint, operae prae. cium esse duximus, solenni prouinciae legationi nostrosquoque adiungere nuncios. Agnoscimus et profitemur immensarn dei praepotentis misericordiam et singulare beneficium, quod in tantis mutationibus et rerum perturbationibus ac calamitatum procellis, salua patria, saluis aris et focis, licet rebus omnibus labefactatis et accisis nos superesse uoluit, ac proinde immensas illi gratiarum actiones simplici pectore deuote reddendas esse affirmamus, orabimusque eundem patrem nostrum, ut in posterum quoque sub felici ductu, et auspicatissimo maiestatis vestrae gubernio, perenni felicitate gaudere nobis concedat. Licet autem de constanti nostra fide et fidelitatis obsequio erga uniuersos principes liuius patriae pro tempore constitutos nemini dubium esse potuerit, id enim clarissimis testimonijs perpetuo temporum successu ita fuit confirmatum, ut omnibus certissimo constiterit, tamen nescitur quo sinistro fato nostro aliena potius culpa, quam nostro errore factum est, ut aliquid suspicionis liac temporum uicissitudine immerito tollerare coacti simus. Verum cum non dubitemus sacr. Maiestatem vestram pro singulari sua sapientia, et amore iusticiae, id in primis egisse, ut reos culpae cognosceret, innocentes uero absolueret, in banc spem erigimur, ut causam nostram pro paterno suo alfectu et caesarea clementia scrutata sit, et nos ab omni perfidiao turpissima nota immunes et insontes pronunciarit, aut si quid noxae in nobis ex fragilitate humana ortae deprehendisset, id ex heroico animo, et paterna benignitate nobis condonaverit ac ista clementia sacr. caes. Maiestatis vestrae ad futura fidelitatis obsequia perpetuo constantissime praestandum firmissime obligauerit. Hanc uero fidem, fidele obsequium et constantiam ut solenniter testaremur, prudentes et circumspectos uiros confratres nostros senatorij ordinis Andream Beuchel saxonem et Thomam Masas huugarum more maiorum nostrorum ex utraque natione transmisimus. Quibus ut Maiestas vestra caes. fidem plenam adhibere, et clementissimo cum responso ad nos remittere dignetur humillime supplicamus. Deus opt. max. sacr. caes. Maiestatem vestram incolumem et diu feliciter regnan-