Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
LXXII. 1600. nov. 22. Az erclelyi rendeh megbizo levele Rudolfhoz kiildott lcooetei szdmdra. Nos consiliarij, proceres, magnates, caeterique status et vniuersi ordines trium nationum regni Transsyluaniae etc. Memoriae commendamus, fatemurque et recognoscimus per praesentes, quod postea quam deo beneficio felicibus sacr. caes. regiaeque maiestatis auspicijs banc patriam ab immanissima truculentissimi hominis Michaelis vaiuodae tyrannide in libertatem vindicauimus, ipsumque tyrannum extremam perniciem huic prouinciae intentantem felici victoriae successu ex hac prouincia expulissemus, nihil prius atque antiquius duximus, quam ut de omnibus rebus nostris primarios legatos ad suam maiestatem caes. expediremus. Misimus itaque magnificum, generosos ac egregios dominos Balthasarem Bornemizza de Capolna consiliarium, Joannem Giereofi de Kiskapus comitem comitatus Coloniensis, Franciscum Daczo de Szentgyorgy, magistrum Lucam Trausnerum de Hodrew protonotarium et Lucam Eniedi magistrum ciuium Cibiniensium. Quibus nos plenam, omnimodam, absolutamque authoritatem et facultatem concessimus et attribuimus cum praefata maiestate caes. omni meliori modo, forma et ordine quiduis tractandi, agendi. promittendi, concludendi et determinandi ac in genere ea omnia rite exsequendi quaecumque ad publicam huius prouinciae salutem, incolumitatem, gubernationem, administrationem ordinationemque pertinebunt. Ratum atque firmum nos promittentes habituros quicquid per eosdem legatos et plenipotentiarios nostros actum, dictum, factum, deliberatum promissum, conclusum, determinatum fuerit: quemadmodum damus concedimus et attribuimus per praesentes. In quoruin fidem et testimonium praesentes literas nostras plenipotentiae dedimus, subscripsimus, quibus solita sigilla nostra apposuimus. Datum Albae Juliae vigesimo secundo die Nouembris, anno domini millesimo sexcentesimo. Stephanus Chiaki mp. Caspar Kornis manu p. Pancratius Senniei mp. Franciscus Alard mp.