Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
LXVII. 1600. nov. 4. Az erdélyi tanácsurak Veer Mihály számára Rudolf császártól két bihari falut kérnek. Sacratissima caes. regiaque Maiestas, domine domine clementissime. Postquam dei praepotentis beneficio sacr. caes. regiaeque Maiestatis vestrae et totius christianitatis liostis Michael, qui tot rapinis, incendijs et dirissimis exactionibus tyrannicam suam rabiem iu banc prouinciam exercuerat , fidelium sacr. caes. Maiestatis vestrae subditorum opera profligatus, et haec prouincia, quam is a reip. christianae corpore nefaria quadam conspiratione auelere, et in barbaricas manus conijcere cupiebat, in sacr. Maiestatis vestrae potestatem redacta est, speramus sacr. Maiestatem vestram lianc afflictorum subditorum suorum fidelem operam clementer et benigne esse interpraetaturam. Inter quos cum multis iam abhinc annis, generosus dominus Michael Veér operam industriamque suam in multis occasiouibus huic nostrae prouinciae et toti christianitati spectatam effecerit, atque declaraverit , eo dueimur, ut credamus eum hac nostra commendatione apud sacr. Maiestatem vestram haud uulgariter fore commendatum. Contulerat illi Sigismundus Bathoreus ob praeclara sua merita duas quasdam villas, Alsó- et Felseő-Fenes in comitatu Bihoriensi existentes, quae quidem cum ad praesens sub ditione Transiluanica non compraehendantur, ut relatum illi est, ad arcem Yaradiensem applicatae essent.Quo nomine sacr. Maiestati vestrae, uti domino nostro clementissimo, humillime supplicamus, ipsi praedictas villas per capitaneum Varadiensem restitui benigne mandare , et nouo insuper donationis diplomate Sigismundi donationem confirmare dignetur. Hos quidem de eo ita affirmare possumus. ut gratiam sacr. Maiestatis vestrae ea animi submissione sit aeeepturus, ut in eius sacr. Maiestatem vestram fide et constantia nihil merito requiri possit. His gratiae sacr. Maiestatis vestrae nos demisse commendamus. Seruet deus sacr. Maiestatem vestram ad multos annos feliciter imperan36*