Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
LXI. 1600. szept. 12. Rudolf csdszar vdlasza Mihdly vajda koveteleseire. Responsum pro Micliaelis vaivodae legatis. Sacra caesarea ac regia Maiestas, dominus noster clementissimus benigne intellectis et consideratis iis. quae sibi illustrissimi domini Micliaelis vaivodae Valachiae nomine eius legati et vivo sermone et scripto exposuerunt, clementer respoodet. 1. Et si maluisset sacra caes. Maiestas sua ad gravia, quae exoriri possint incommoda facilius evitanda, Transsilvania quae nomine Maiestatis suae occupata fuit plene restituta, dominum vaivodam in Valacliiam redire, eandemque sub protectione suae Maiestatis regere et in omnes ibi occasiones pedem ulterius in Turcicam ditionem Maiestatis suae auxiliis proferrendi observare, quod ipsius promissis frequenter repetitis adeoque aequitati cougruum et apud omnes ubique cbristianos ipsi gloriosum futurum videbatur; sibi tamen placere, seque rata babere, quae cum domino vaivoda sui commissarii et quidem doctor Pezzius tractarunt, anuueudo beneficie et permittendo ut ipse Transilvaniam pro sua Maiestate ita gubernet, ut pristinis ea provincia privilegiis et consuetudinibus fruatur, exactiouibus insolitis minime gravetur, nibil novi in consuetudinibus illis antiquis extra consueta comitia suscipiatur sed omnia cum consilio adiunctorum consiliariorum iuxta comitiorum decreta gerantur et assistens aliquis s. Maiestatis suae consiliarius primarius et insignis adhibeatur, qui tam pacis quam belli tempore domino vaivodae assidue adsit, domino autem vaivodae extra provinciam proficiscente gubernationem provinciae una cum reliquis consiliariis, donec ipse in provinciam revertatur, curet, negotia quaecunque diligenti cognitione praevia laudabili christianorum more tractentur, iu deliberationem trahantur, et executioni mandentur. — Et quamuis gubernandi facultas apud plerosque christianos principes saltem ad certum temporis intervallum, quemadmodum conferenti placeat, dari et conferri consuevit, quod non solum apucl summos in republica christiaua principes, sed etiam