Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

XLVI. 1600. marcz. 25. Nydry Pdl jelentese Rudolfnak az erdAlyi ugyekrdl. Serenissime princeps ac domine domine mihi naturali­ter clementissime, post seruitiorum meorum fidelium in gra­tiam serenitatis vestrae humilimam subiectionem. Prioribus litteris ad S. vestram perscriptis significaue­ram me certum hominem expediuisse Transyluaniam, de rebus eiusdem cognoscendis et requirendis, hoc etiam quod uellem excurrere ad confinia perlustranda ac de statu eorum meliori prospicienda, versus Somlio iter agens obuiam milii uenit le­gatus meus, per quem quae et quid mihi sunt allata serenitati vestrae perscribere libuit, De regno restituendo S. Maiestati per Michaelem vaiuodam nulla plane est certa spes, de Sigis­mundo Bathori, nemo certum quid referre potest, sed tamen maior pars hominum affirmant esse in Transyluania, conti­nuantque rumores eidem uelle restituere regnum, ipsum Mi­chaelem vaiuodam. Nudius tertius ueuit ipse Michael wai­uoda Albam Juliam, coniugem et filium Petrasko remisit Transalpinam, uexilla quae erant ab ipso imperatore Turca­rum missa et donata, alterum filio traditum unacum eo misit Transaipinam. Cum legato Turcarum praecipuo (cum aiioquin sint numero sexaginta) maguam habet familiaritatem, consi­lium et conuersationem, quottidie cum eo familiariter conuer­satur, colloquitur et confert, onmibus et reliquis absentibus, neminem conuersationi eorum adiungens nec Hungarum nec Volachum, ambomet solummodo. Legatos Poionicos dimisit, qui celeri cursu redierunt Moldauiam, domini commissarii ad Felhalom diuerterant, ad quendam medicum, grauiter enim infirmabatur dominus Wngnad, quamuis ita dure et inliuma­niter eos non tractat ipse Michael vaiuoda, sed tamen non est animi ullomodo eos dimittendi et absoluendi. Totum re­gnum maximopere est conturbatum et indignatum, propter eius facta et acta iniusta et uiolenta, quibus utitur erga inco­las totius regni tam nobiles quam ignobiies sine respectu, qui-

Next

/
Thumbnails
Contents