Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

esse: primo ex mandato maiestatis vestrae sacrae seque de ijs rebus quatuordecim literas a maiestate vestra sacra habere, fecisse id ex annueutia Turcarum quoque imperatoris. Secun­do: intellexisse se confederationem Polonorum, Transiluano­rum et Moldauorum factam esse, eo fine, ut interim dum duo imperatores armis contenderent, ipsi euentum beili expecta­rent. et sic alter utra pars uictor foret, ipsi intacti permane. rent; quo magis autem in illa cofederatione persistere, ac ip­sam etiam Valachiam in suas partes adducere potuissent, se tanquam illorum adversariorum regno deturbare uoluisse. Tertio : manifeste scripsisse sibi Cardinalem quod regno absce­deret (unde superiora quoque uera esse liquide apparerent) Turcarum siquidem imperatorem nequaquam eum diutius ibi passurum, cum iam ipse Turcarum plane foederi addictus es­set: has Vaivoda illustrissimo domino nuntio apostolico cur Transiluaniam inuaserit, causas esse dixit. Praeterea id quo­que sua illustrissima et reuerendissima dominatio maiestati vestrae sacrae per me notum facit, quali iuramento a se for­mato, Vaivoda regnicolas obligasset, nimirum quod maiestati vestrae sacrae, et sibi quoque tanquam gubernatori et locum­tenenti maiestatis vestrae sacrae fideles forent; cum autem tam subito fidem Vaiuoda ab ordinibus posceret, se nullam aliam, ad commodum maiestatis vestrae sacrae fidei formam inueniri potuisse: consilio tamen suo cum nulla adhuc autho­ritate maiestatis vestrae sacrae gubernatoris et locumtenentis titulum Vaiuoda praesumsisset, in potestate maiestatis vestrae sacrae positam esse, an haec fidei forma in uigore permanere debeat, nec ne; haec mandato illustrissimi et reuerendissimi domini nuntij apostolici, maiestati vestrae sacrae humilime significanda duxi. Praeterea clementer intelligere dignetur maiestas vestra sacra, Siculos plebeos libertate donatos, maie­stati vestrae, ipsi Vaiuodae ac Petro filio ipsius fide obligatos esse: nobilium bona et possessiones donari, his diebus uige­sima scilicet die Nouembris comitia celebrari eoque nobiles co­mitatus quoque Craznensis extra fiues Transilvaniae in ditione maiestatis verstrae sacratissimae constitutos conuocari: non­nullos ex proceribus regni, nominatim Pancratium Senniey, Casparem Sibrik, Stephanum Bodony, Moisem Zekely, Fran-

Next

/
Thumbnails
Contents