Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
nere elemissus est. Sediterum, illustrissime domine, imo ante conflietum die sub vesperis in castra cardinalis profugit, omni, bus módis eum, ut audimus ad conflietum concitauit. Ex conflictu tamen euasit, sed paucis post diebus deprehensus, diguo suplicio proditor est affectus Albae: pes uterque in genibus est absecatus, manus etiam utraque in cubitum, sic mutilatus toto die iacuit, sub uesperis expirauit. (Külön papíron, ugyan azon ivással.) Cum Albam prima die Novembris vaiuoda illustrissimus ingressus fuisset, in domo quadam secretorum cardinalis, literas inueuit multas, in quibus secreta contineri putans, tradidit mihi omnes, ut relegerem, et si qua inuenirem secreta fideliter celsitudini suae indicarem. Quas ubi relegissem, secreti nihil in ijs inueni omnibus, praeterquam inueni copias quasdam literarum, erant praesbiteri cuiusdam ab ipso cardinale ad cancellarium Poloniae missi. Sermo autem non erat aulicus. Cuius continentia talis erat: dominus cancellarius ait: Germanum pecuniam suppeditare non posse, impossibile uero est, quod tantis bellis continuis non defecerit: coniugium quidem promittere posse ait. Dicit item Malae Spinae non esse fidendum, ideo enim missum esse putat, ut certissimam spem futuri faederis Celsitudinis vestrae illustrissimae faciat, interim autem inopinatam adoriantur utrinque. Imo ait nec palatino Transalpinensi esse fidendum, certissimas enim practicas et machinationes cum imperatore Romano instruant, ut ex improuiso eandem inopinate adoriri utrinque conentur. I)e Sigismundo principe etiam rumor est, quod Hispanns quidam, faelicis memoriae reginae antiquae cubicularius intimus, et quidam ipsius socij machinentur, aut ut uinum imperátori mittaut, alia uero uia a domo Austriaca gratiam habere diffidentes. Ego quoque ad Celsitudinem vestram illustrissimam ad finem Octobris redire finitis negotijs módis omnibus conabor. Kívül más kézzel: Beschreibung der erg ingenen schlacht zwischen dem Cardinal vnd dem Michael Waida, so ainer der dar bey, vnd nicljt ain gemainer mensch gewes, beschriben. (Datum és aláirás nékül. Másolat a bécsi es. titk. ltárban. Illing.)