Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

mea Transalpiuense decedam, in Transyluania locum mihi de­signabit, nam Turcae me inimicissimum ipsis non patiantur, nec foedus aliquod stabile propter me inter Tureas et Tran­syluanos fieri posse. Die sequenti allatae sunt a cardinale literae, in quibus deo aduocato teste, negauit se nec ea ipsi per quenquam lega­torum suorum nunciasse, nec vaiuodae Hyeremiae de eo quic­quam scripsisse. Dominus illustrissimus vaiuoda rescribit cardinali, eo­dem iterum teste, domino deo aduocato, paria literarum inter­ceptarum ad eum mittit, ut magis crederet interceptas esse. Altera iterum die, cum iam paruo abessemus miliari a Cibinio ubi castra erant cardinalis posita, obuiam nobis, cum instructis suis aciebus, cardinalis prodit, ita ut exercitus par­tium utrarumque essent oppositi, priorem suam legationem re* nouat Malaspina, auditur a vaiuoda illustrissimo, breuibus illi respondit, se nihil de faedere scire, si autem persuadere ipsi uelit, literis suae Maiestatis comprobet. Sin autem credere nolint, quod ex mandato suae maiestatis contra Transyluaniam expeditionem fecisset, literis suae Maiestatis illud se compro­baturum. Orauit etiam cardinalem ne effusio Christiani fiat sanguinis, ut resignato suae Maiestati principatu, decedat, et a maiestate sua gubernationem dicti principatus impetret, se ipsi uisis Maiestatis suae literis et mandato statim iterum re­stituturum, et quidem quam libentissime. Fiunt (így). Pro ulteriori deliberatione fiunt induciae ad unam no­ctem ; vaiuoda enim adpetitionem legati respondit sesuae ma­iestati non furaturum regnum, sed armis accepturum, ea autem nocte cardinalis sua castra ad Cibinium remouit. Die sequenti adoritur eum uaiuoda, cardinalis castra ubi erant posita, a ter­go maenibus ciuitatis protegebatur, ab altero latere stagnis, propterea etiam ancipiti fortuna pugnatum est, sed tamen utrinque acriter. Initium conflictus fuit circa nonam horam, uix quatuor horis durauit, tamen eo die toto castra Transyl­uanica ad Cibinium repulsa, steterunt fixis tentorijs, nocte tar.­dem intempesta soluta sunt. Duabus uicibus acies exercitus vaiuodae ab eorum sinistro in fugam sunt uerse, sed cum a no-

Next

/
Thumbnails
Contents