Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

Commodiori occasione, mecliantibus alijs literis suis si uecesse foret iu specie exhibenclis, in iure iurando in se recepisset, quod ad decimum usque diem mensis Augusti huius anni, a iuramento imperatoriae Maiestati deposito, se se liberaret, ac penes bona iuraque possessionaria sua in lioc regno Transil­uaniae habita, studium suum cum fide coniungendo, nobis et patriae operam nauaturam se conferret. Interea tamen sese in suis limitibus continens, nullas practicas, nos et publicum regni statum perturbantes suscitaret. Tamen idern Stephanus Bochkay cautionis suae iuramento firmatae immemor, tantum abest ut in praemissis perstitisset, ut potius potiores bom­bardarum in arce Georgeny existentium maiores, et minores, pilas, euomentum, cum puluere tormentariorum et globis, hoc regno nostro eduxisset, exportasset , et quo sui placuisset nuti, fecisset, sicque arcem ipsam Georgeny, quam in hoc per^ turbato rerum discrimine armis et instrumentis bellicis augere magis, quam spoliare debuisset, uacuam reliquisset. Caeterum licet id quoque in praemissa cautione contineretur, quod omnes tam pedestris quam equestris ordinis homines in ca­stris eiusdem Stephani Bochkay constituti, ad fidelitatem no­bis, et regno huic seruandam sese obstringerent, ac idem quo­que Stephanus Bochkay in aliquibus locis et bonis suis lioc ad­misisset, postea tamen quc^sito aiio quodam colore, et praetcxtu, rationem inijsset ut in reliquis bonis suis, nullus omnino eius­modi sacramentum praestitisset, sed etiam hoclie ab ea fideli­tate, nobis et regno praestanda, contra formam praemis­sae cautionis immunes essent; cleiude postquam fines huius regni excessisset, iuxta cautionem suam nobis traditam, nul­lum relaxationis fidei modum, apud imperatoriam Maiestatem inijsset, verum diligentem potius operam intendisset, quomodo uobis et dominis regnicolis liuius regni, nocumentum inferre posset, propterea uellet idem director causarum nostrarum eundem Stephanum Bochkaij ad di^tam seu conuentum gene­ralem dominis regnicolis huis regni nostri Transiluaniae et partium sibi subiectarum, ad diem qui sancti Lucae euauge­listae memoriae sacer est, hoc est decimum octauum diem mensis Octobris, proxime venturi hic Albae Juliae celebran­dum, iuxta contenta decreti, contra nos euocari facere, ac iu

Next

/
Thumbnails
Contents