Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
bis sit consulere benignitatis esse nostrae ducimus, ut onmem modo curam ad ea quae a brevi tempore istic aliorum temeritate, contra expectationem nostram, et citra causam a uobis praebitam mutata sunt, pristinum ac tranquillum in statum opportunis modis restituenda convertamus. Vestrum igitur erit, pro fide quam nobis, pro studio , quod reipublicae cliristianae debetis , id agere , ut salubribus consilijs locum detis, conatus nostros quos non minus pro vestra, quam pro reliquorum regnorum nostrorum salute divino freti numine suscipimus, viriliter juvetis, Ghristiauis potius quam Turcis adbaereatis. nihilque de nostra liberalitate clementiaque quae nobis et augustae Domui nostrae propria est, et qua regna ditionesque nobis subditae in summa rerum omnium felicitate fiorent, dubitetis, quisquis enim fidelem sese praesenti occasione praebuerit, et praeclarum sese quemadmodum deceat, gesserit, etiamsi tempori paulo ante cessisset, aut vi aut metu defecisset, ei veniam verbo nostro caesareo ac regio promittimus, imo benigne jam damus, modo ad obedientiam, ac fidem nobis debitam revertatur, seque strenuum ac promptum in nostris suscipieudis partibus ostendat. Ita ut generatim omnes ac speciatim singuli gratiae nostrae ac privilegiorum suorum esse securi queant. Siqui vero sese forte refractarios cousilijsque et expeditionibus nostris coutrarios praebuerint, in eos vindictam nostram, cui deus uti speramus juris justitiaeque quibus nitimur vindex ope sua vires daturus sit, auimadversuram sciatis. Habetis animinostri sensum, juxtaquem quid vobis expediat videritis, aut gratiam nostram aut indignationem prout merueritis experturi. Datum Pragae 23. Julij, Anno 99. Szelen: Ordinibus omnibus Transilvaniae. (Fogalmazvany a b6csi cs. titk. ltarban. Hung). b) Iludolphus etc. Magniticis ac uobilibus ditionis nostrae Transilvaniae fidelibus nobis dilectis etc. Non dubitamus, quiu iu ista rerum Transilvanicarum conversione, multi necessitati coacti et iuviti, a nobis seseab-