Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
ter agat. Intelliger scilicet haud vanis rumoribus, sed certioribus et vehementioribus in dies nunciis contraria iis, quae hic ostentata ac tractata fuerint, a principe Sigismundo suscepta et cum cardinali Bathoreo inita cessionis pacta hunc publice vigesimo septimo Martii die ordinibus Transsilvanis principem propositum ac nominatum , conditiones certas conceptas esse, quarum pars a regis Poloniae confirmatione dependeat, de induciis cum Turca tractari, illius clientelam repeti. internuncios aclegatos ultro citroque mitti. Cardinalem non solum Polonica sed et Moldavica amicitia niti. matrimonium serenissimae archiducissae patruelis nostrae, tanquam prius cum principe Sigismundo contractum et hactenus continuatum nullus sit, ambire. Principis eo studia accedere. Id si ita sese haberet, non posse nobis non ingratum esse, plurimumque displicere, quod in nostram et augustae domus nostrae iniuriam ac despectum tenderet, etsi nihil a nobis unquam quod cardinali adversum esset, statutum fuerit. Illi si quid eiusmodi intellexerint, nobis gratum facturos si aperiant, multum nos ipsorum quam professi ac polliciti fuerint, tidei et constantiae tribuere, salvum conductum nos ipsis ad veniendum ac redeundum concessisse, uolle nos, etiamsi illa quae nunciantur vera essent, quicquam contrarii decernere, non hoc nostra, non Austriaci sanguinis integritate dignum existimare. Expectare nos ut illi si ex animo tales sint, quales sese hiccoram ostenderuut, id re ipsa probeut, quid sibi de mutatione illa nou solum compertum, sed etiam visum sit, libere fideuterque aperiant; et si forte quae nunciantur, vera sint, ut in fide ac devotione non tantum ipsi perstent sed et alios qtios bene adlmc affectos esse audimus, ad idem praestaudum animent. Nequaquam nos posse neque velle quae inter principem et cardiualem acta sint, approbare aut dissimulare, sed ea quae uostrarum sint partium statuisse serio exequi, posse legatos ipsos aliosque qui extra culpam ac noxam sint, gratiae nostrac perpetuae securos esse. Gratum apprime nobis futurum si quicquid sive in itinere intellexerint, sive in Transsiluania compererint, nobis quem tutum existimaverint modo significandum curabunt. Prout denique rem consiliarius uoster iu colloquio compererit, superioris Hungariae capitaueum Georgium Bas-